Quantum redactiones paginae "Altenburgum in Misnia" differant

Content deleted Content added
formula
No edit summary
Linea 62:
[[Fasciculus:Altenburg Topo lat.jpg|thumb|left|Regio Altenburgi]]
[[Plissa]] fluvius oppidum transfluit.
Ad pedes castelli imperialis cuiusdam, quod primo descripserant anno 976, sese disvolvit saeculis XII et XIII urbs (inde ab anno 1205 iuribus omnibus urbanis fruens). Quam praecipue mercatores [[Saxonia Inferior|Saxoniae Inferioris]] inhabitant: in centrum iam tum fuit longissima nundinarum faciendarum area rectangularis. Regentibus dinastiae Staufer abeuntibus [[marchio]]nes [[Misnia]]e potestatem super oppidum sibi arrogarunt. Oppidum saeculis XVII et XIX vel residentiale fuit ducibus Saxonico-Altenburgensibus inserviens.
 
[[Chartae lusoriae|Chartarum lusoriarum]] fautoribus Altenburgum notissimum est quippe quod ludum dilectissimum [[Skat]] hic cunas habere bene sciant. Annis inter 1810 et 1817 ludus hic reinventus et regulis acuratiisimus dotatus est.
==Res videndae==
Multae sunt res visu dignae in oppido Altenburgi.
===Castelli Altenburgensis mundus===
In declivissima colli aedificia castelli inter se polygonum formantia inveniuntur. Ad illa perveneris trans arcum triumphalem quendam (1742-44), praeter obeliscos quibus [[Hercules]] et [[Minerva]] (1725) impositi sunt, trans casam portalem externam generis Gothici elabentis et trans turrim portalem internam saeculi XV. Servabantur a castello magis antico turris quae dicitur '''Hausmannsturm''' (saeculi X) et altera turris quae dicitur '''Mantelturm''' (saeculi XI). Videntur insuper habitationes diversae saeculorum XVII et XVIII praesertim.
 
Picturam muralem in aula festiva de [[Amor (deus)|Amor]] et [[Psyche (persona mythistorica)|Psyche]] creavit domnus G. Moosdorf anno 1869. Picturae autem murales in Aula sic dicta Bachiana historiam dinastiae Vitinensium (Wettin) monstrat.
 
'''Fanum castellanum''' (Theodisce: ''Schloßkirche''; restauratum anno 1980) post incendium anni 1444 a Moyse de Altenburgo refecta est. Admiranda intus sunt subsellia presbyterum sculpta generis Gothici, epitaphium ex aere factum in honorem Margaritae Austriacae principissae-electricis (quae animam efflavit anno 1486), supellectiles generis Baroci variae ([[maenianum]], altare privilegiatum, organum tubulatum (1735-38) artificis G.H. Trost.
 
'''Museum castellanum''' (Theodisce: ''Schloßmuseum'') narrat historiam regionalem, arcis constructorios passus, chartarum lusoriarum res. Insuper vestimenta traditionalia praesentantur. Officina historica chartis lusoriis fabricandis quoque reppereris ibidem.
 
'''Viridario castellano''' (Theodisce: ''Schloßpark'') cuius prima mentio fuit iam anno 1593 pulcra casa [[thea]]ria et arancetum (aedes citrea; anni 1712) sunt. Inde ab anno 1827 omnia in territorium viride affabre cultum mutare coeperunt. In altera autem fine viridarii est perpulchrum '''Museum Lindenau''', ubi collectiones hominis politici astronomique Bernardi Lindenau sartae et tectae servantur: i.a. res antiquitatis, permultae imagines Italicae temporis Renati insunt (artificum horum: Fra Angelico, Sandro Botticelli, Bernardo Daddi, Filippo Lippi, Simone Martini, Luca Signorelli) sed etiam statuae et tabulae moderniores (Ernst Barlach, Lucas Cranach, Otto Dix, Käthe Kollwitz, Max Liebermann, Auguste Rodin). Haud procul situm est museum alium nomine ''Mauritiani'' ubi res historiae naturalis visitatores valde delectant.
===Curia===
Media in urbe est demarchium generis Renati, quod iuste ascribitur aedificiis generis istius pulcherrimis totius [[Germania]]e. Ad aream nundinarum longam, ubi et curia, anno 1525 seditiosi duces [[bellum rusticum|belli rustici]] quattuor publice necati sunt. Ichnographia aedium harum a Nicolao Gromann fuit, quibus turris scalarum rotundarum in centro est et ianuae sumptuosae. Ante conclave burgimagistri scaena [[ultimum iudicium|ultimi iudicii]] in oculos saltat.
===Theatrum===
Theatrum provinciale (Theodisce: ''Landestheater'') anno 1871 secundum ideas domni O.P. Brückwald confectum est. Scholae [[Gottfried Semper|Godofredi Semper]] spiritus bene sentitur, quae censebat classicismum romanticum delendum esse.
===Fanum Sancti Bartholomaei===
Ecclesia paroecialis, saeculo XII condita, ab adeptis [[Iohannes Hus|Ioannis Hus]] destructa est anno 1430. Postea in fanum navium trium mutata est. Crypta romanica restabat. Anno 1669 turris generis Baroci advenit; mutationes ultimae profundissimae anno 1878 fiebant in interiori fani parte.
===Fanum Virginis Mariae===
Agitur de pristina ecclesia [[Ordo Sancti Augustini|monachorum Augustinianorum]] anno 1172 consecrata. Notissimus fautor monasterii montani, ut nuncupabatur, imperator [[Fridericus I (imperator)|Fridericus I]] ipse fuerat! Incendio anno 1588 saeviente nihil temporis Romanici servari potuit nisi pars navis longae.
===Alia visenda===
Ad '''Nundinas anticas''' (Theodisce: ''Brühl'') est puteus ludum chartarum Skat honorans, ubi et variae casae burgensium pulcrae stant (''Renaissance-Kanzlei'', ''Seckendorffsches Barockpalais'': saeculi XVIII - tales casae etiam in Platea theatri sunt).
'''Ecclesia fratrum''' (Theodisce: ''Brüderkirche'') generis neogothici anno 1904 in loco prisci monasterii fratrum minorum erecta est. Turris campanarum quaedam quoque in centro urbis est, quae olim ad Fanum Sancti Nicolai attinebat.
 
 
== Nota ==