Quantum redactiones paginae "Hồ Chí Minh" differant

Content deleted Content added
de notionibus
→‎Vita: planctos > planctus
Linea 6:
== Vita ==
[[Fasciculus:Nguyen Aïn Nuä'C (Ho-Chi-Minh), délégué indochinois, Congrès communiste de Marseille, 1921, Meurisse, BNF Gallica.jpg|thumb|Ho Chi Minh, 1921]]
Familia eius e vico [[Kim Liên]] orta est. Natus ipse est die [[19 Maii]] [[1890]], filius alter natu [[Nguyễn Sinh Sắc]] et [[Hoàng Thị Loan]], in vico [[Hoàng Trù]] provinciae [[Nghệ An]] in imperio [[Annamia|Annamitico]] sub protectoratu [[Indosina Francica|Francico]] posito. Nomen primordiale '''Nguyễn Sinh Cung''' accepit, quod annum agens undecimum (patre nuper gradum doctoratus ''[[:vi:phó bảng|phó bảng]]'' merente) in nomen adolescentiae '''Nguyễn Tất Thành''' mutavit. Anno [[1907]], familia eo tempore in urbe [[Huế]] degente, [[Academia Nationalis (Huế)|Academiam Nationalem]] intravit, sed proximo anno iussu vigilium expulsus est ut qui interpretari praetenderet planctosplanctus agricolarum contra procuratores tam Annamiticos quam Francicos. Inde ad coloniam Francicam [[Cochinchina]]m se refugit et munus rhizotomi accepit in urbe [[Hochiminhopolis|Sài Gòn]] (quae urbs temporibus nostris nomen eius adsumpsit, scil. "Hochiminhopolis").
 
Ad portum Sài Gòn, die [[5 Iunii]] [[1911]], culinarius in nave ''[[Amiral Latouche-Tréville]]'' acceptus est eoque ipso die a Cochinchina abiit. [[Massilia]]e mense Septembri in terram exscendens per litteras praesidi [[Francia]]e postulavit ut in [[Schola Colonialis (Lutetia)|Schola Coloniali]] [[Lutetia]]e admitteretur.<ref>[http://www.hungviet.org/hcm/xinhoc.html Epistula ipsa Francice scripta].</ref> Qua petitione reiecta rursus in variis navibus vel culinarius vel famulus servavit; [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]] interdum frequentavit; [[Anglia]]m annos circiter quattuor incoluit ibique (sicut ipse postea praetendit) apud [[Carlton Hotel]] [[Londinium|Londinii]] domino [[Augustus Escoffier|Augusto Escoffier]] opus dulciarium didicit.<ref>Tran Dan Tien (1958) pp. 10-12.</ref>