Quantum redactiones paginae "Ioannes Iacobus Russavius" differant

Content deleted Content added
plus ex it
mNo edit summary
Linea 8:
Humili familia [[Calvinismus|Calvinistica]] originis [[Francia|Francicae]] natus, pueritiam difficilem vagamque habuit in qua se ad fidem [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicam Romanam]] adduxit (postea in Calvinismum reversus, tandem ad [[deismus|deismum]] devenit). [[Augusta Taurinorum|Augustae Taurinorum]] vixit et litteris studuit, deinde diversas professiones secutus est; fuit [[scriba]] libellorum musicorum et [[praeceptor]]. Nonnullos annos tranquillos apud feminam nobilem [[Francisca Ludovica de Warens|Franciscam Ludovicam de Warens]] habitavit; deinde per Franciam et [[Helvetia]]m vagatus Lutetiam migravit, ubi scriptores ''[[Encyclopédie]]'' cognovit et adiuvit. Eodem tempore amores cum [[Maria Theresa Levasseur]] coepit, ex qua quinque filios habuit. Primus tractatus philosophicus magni momenti, ''[[Discours sur les sciences et les arts]]'' (Disputatio de scientiis artibusque), praemium Academiae [[Divio]]nensis anno [[1750]] vicit et initium prosperitatis eius nuntiavit.
 
In primo ''Discours'' iam exstiterunt praecipuae philosophiae Russavianae proprietates: severum iudicium [[cultus humanus|humani cultus]], causae omnium malorum et infelicitatis vitae humanae, et laudatio [[natura]]e, quae omnes qualitates bonas possideat. Haec argumenta deinde in ''[[Discours sur l'origine et les fondements de l'inégalité parmi les hommes]]'' (Disputatione de origine et fundamentis inaequalitatis inter homines) anni 1754 elaborata sunt; ex hac secunda disputatione emerserunt notiones Russavii de homine et statu naturae, de origine linguae, proprietatis, societatis, et civitatis. Alius liber ''[[Du contrat social|Du contrat social ou Principes du droit politique]]'' (De [[contractus socialis|contractu sociali]], sive de principiis iuris politici) propositiones Russavii continuit propositiones Russavii pro societate restituenda in fundamento [[pactum|pacti]] aequi, constituti a populo, corpore sui iuris, solo possessore [[potestas legifera|potestatis legiferae]], sibi ipso subiecto. Haec et alia scripta (praesertim ''[[Émile ou De l'éducation]]'') a potestatibus damnata Russavium a mundo culturali eius temporis seiunxerunt. Necessitudines cum aliis philosophis [[Illuminismus|Illuministis]] et cum institutis [[res publica Genavensis|rei publicae Genavensis]] propter varias offensas, suspiciones, ac lites denique dilapsae sunt, et Russavius in solutudine mortuus est.
 
== De nomine ==