Quantum redactiones paginae "Ioannes Iacobus Russavius" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 8:
Humili familia [[Calvinismus|Calvinistica]] originis [[Francia|Francicae]] natus, pueritiam difficilem vagamque habuit in qua se ad fidem [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicam Romanam]] adduxit (postea in Calvinismum reversus, tandem ad [[deismus|deismum]] devenit). [[Augusta Taurinorum|Augustae Taurinorum]] vixit et litteris studuit, deinde diversas professiones secutus est; fuit [[scriba]] libellorum musicorum et [[praeceptor]]. Nonnullos annos tranquillos apud feminam nobilem [[Francisca Ludovica de Warens|Franciscam Ludovicam de Warens]] habitavit; deinde per Franciam et [[Helvetia]]m vagatus Lutetiam migravit, ubi scriptores ''[[Encyclopédie]]'' cognovit et adiuvit. Eodem tempore amores cum [[Maria Theresa Levasseur]] coepit, ex qua quinque filios habuit. Primus tractatus philosophicus magni momenti, ''[[Discours sur les sciences et les arts]]'' (Disputatio de scientiis artibusque), praemium Academiae [[Divio]]nensis anno [[1750]] vicit et initium prosperitatis eius nuntiavit.
In primo ''Discours'' iam exstiterunt praecipuae philosophiae Russavianae proprietates: severum iudicium [[cultus humanus|humani cultus]],
== De nomine ==
|