Quantum redactiones paginae "Lucius Valerius Flaccus (consul 86 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
Valerius anno [[99 a.C.n.|99]] vel [[98 a.C.n.]] [[aedilis|aedilis curulis]] fuit. Deinde propraetor [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] provinciam administravit. Inter bellum civile ad [[Gaius Marius|Gaii Marii]] factionem transiit et initio anni [[86 a.C.n.]] Mario mortuo consul in eius locum suffectus est. Legem tulit "''Valeriam de aere alieno''", qua magna pars aeris alieni sublata est<ref>[[Velleius Paterculus]], ''Historia Romana'' II 23,2</ref>. Deinde in orientem missus est, ut [[Lucius Cornelius Sulla Felix|Sullae]] imperium contra [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatem VI]] regem [[Pontus( regnum)|Ponti]] susciperet. Pars classis eius submersa est, pars militum ad Sullam transiit atque Gaius Flavius Fimbria legatus eius eum deposuit. A militibus seditiosis in fuga necatus est, qui eius parsimoniam oderant<ref>[[Appianus Alexandrinus]], ''Bella Mithridateia'' 51</ref>.
 
== Bibliographia ==