Quantum redactiones paginae "Africa (Petrarca)" differant

Content deleted Content added
m minima quaedam
de notionibus
Linea 1:
{{L1}}
'''''Africa''''' est [[poësis epica|carmen epicum]] a [[Franciscus Petrarca|Francisco Petrarca]], poeta [[Italia|Italico]], [[Latine]] compositum. Quod anno [[1338]] vel 1339 scribere coepit, non prius quam anno 1343 terminavit, postea autem iterum atque iterum retractavit, nunquam vero publici iuris fecit. Nihilominus carmen a Petro Paulo Vergerio anno 1397 editum, tum inter ''Opera omnia Petrarcae'' Venetiis anno [[1501]] impressum est.
 
Petrarca nesciens [[Silius Italicus|Silium Italicum]], poetam Romanum, eandem rem iam primo p. C. n. saeculo tractavisse in carmine, cuius titulus est ''Punica'', finem narrat, quem [[P. Cornelius Scipio Africanus]] [[Secundum Bellum Punicum|Secundo Bello Punico]] (218-201 a C. n.) imposuit.
 
== Contenta ==
# Somnium ipsius [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Scipionis Maioris]], cui apparet pater Publius Cornelius, qui mortuus est, dum in [[Hispania]] cum [[Carthginiensis|Carthaginiensibus]] pugnat.
# Vaticinia P. Cornelii de victoria Romanorum.
# Missio [[Gaius Laelius C.f.|Laelii]], amici Scipionis, ad [[Syphax|Syphacem]] [[Mauretania]]e regem; ecphrasis palatii Syphacis. Laelii narratio originis antiquitatisque Romae.