Quantum redactiones paginae "Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
:Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. Is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. Dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex<ref>[[Titus Livius]], ''[[Ab Urbe condita]]'' XLV 35; 42</ref>.
 
== ConsulatusDe Syriaca legatione et morsmorte ==
Anno [[165 a.C.n.|165]] una cum [[Titus Manlius Torquatus (consul 165 a.C.n.)|Tito Manlio Torquato]] consul creatus est<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''De officiis'' I 138</ref>. Anno [[162 a.C.n.|162]], quod linguam Graecam optime loquebatur et in Graecia amicos multos habuit atque apud Graecas urbes magno in honore erat, legatus in orientem missus est, ut ea, quae in pace [[Apamea (Phrygia)|Apameae]] cum rege [[Antiochus III Magnus|Antiocho III]] rege Seleucidarum constituta essent, impetraret. Dum hac legatione fungitur [[Laodicea]]e in [[Syria]] necatus est. Senatus ei statuam in [[Forum Romanum|Foro Romano]] exstruendam decrevit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''Orationes Philippicae'' IX 4</ref> nec tamen sicarium nomine ''Leptinem'' poena affici iussit, quamvis a rege Demetrio traditum<ref>[[Polybius]], ''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXXII 2-3. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Syriaca'' 239-243.</ref>.