Quantum redactiones paginae "Hyginus mythographus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
{{Videhom|Gaius Iulius Hyginus}}
[[Fasciculus:Firenze, igino, de astronomia, 1450-1500 ca., pluteo 89 sup 43, 01.JPG|thumb|''De astronomia'' (1450-1500 ca., [[Biblioteca Medicea Laurenziana]], pluteo 89 sup 43).]]
'''Hyginus''' (-i, ''m.'') fuit mythographus [[Graecia|Graecus]] qui forsitan [[saeculum 2|secundo saeculo]] vixit et [[liber|librum]] ''Genealogiarum'' (vel ''Fabularum'') Latine scripsit. Potest fieri ut hic idem Hyginus ''Poeticam Astronomicam'' quoque scripserit. Secundum ''Oxford Classical Dictionary,''<ref>In tertia editione, s.v. Hyginus (3).</ref> Hyginus mythographus non idem est atque [[Gaius Iulius Hyginus]]. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen consentiunt: nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis<ref>Lutetiae: Les Belles Lettres, 1997.</ref> suae Latinae/Francogallicae ''Fabularum'' (1997), critica disputatione habita, concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius [[Augustus (imperator)|Augusti]] unus et idem homo esse potuerit.
 
==Vide etiam==