Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
 
===De proconsulatu in Hispania===
Anno [[217 a.C.n.|217]] proconsul in Hispaniam venit ubi cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum contra Hasdrubalem, fratrem minorem Hannibalis et ducem Poenorum, gesturus erat<ref>[[Polybius]] III,97.</ref>. Eo ipso anno fratres [[Hiberus|Hiberum]] flumen transierunt atque obsides quos Carthaginienses Hispanarum gentium in fide retinendarum causa [[Saguntum|Sagunti]] custodiebant liberare atque propinquis reddere potuerunt : ita amicitias multas apud Iberos sibi conciliaverunt. Diu postea feliciter pugnaverunt sed anno [[211 a.C.n.|211]] cum fratre in pugna contra [[Poeni|Poenos]] necatus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Iber''. XIV-XVI.</ref>. Successor eius [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] filius factus est.
 
== Bibliographia ==