Quantum redactiones paginae "Palatium Novum (Arnstadium)" differant

Content deleted Content added
Linea 32:
 
==Mundus lapidum==
In vicina aula invenitur collectio lapidum. Quae inaugurata est autumno anni 1992 tamquam "Res plasticae structoriae saeculi 16-i / Baroci cippi saeculi 18-i". Spectari possunt porta aliaque fragmenta [[Castellum Neideck|Castelli Neideck]]. Simon Schrotter e Torgavia/Torgau ibi erat lapidarius principalis. Anno 1772, cum muri corruissent, castellum magna ex parte demolitum est. Videntur ibi etiam compagum particulae, quibus utebantur in construenda ruina arteficiali in curte [[Aula regulorum|Aulae regulorum Arnstadiensis]] erecta. Quod ad cippos attinet: omnes arcessiverunt ex Antiquo sepulcreto apud Ecclesiam ecclesiam, ubi restaurationes anni 1980 transmigrationem cipporum exigerant.
 
== Historia ==