Quantum redactiones paginae "Phaedra" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 32 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q212818 sunt
vicificatio
Linea 1:
[[Fasciculus:Hippolytus Phaedra Louvre Ma 2294.jpg|thumb|right|250px|Hippolytus et Phaedra in sarcophago sculpti.]]
In mythologia Graeca '''Phaedra''' erat(Φαίδρα) fuit filia [[Minos|Minois]], [[Creta|Cretensium]] regis, et [[Pasiphaë (mythologia)|Pasiphaae]], [[Sol]]is filiae. Ita etiam soror [[Minotaurus|Minotauri]] et [[Ariadne|Ariadnae]], neptis autem [[Iuppiter|Iovis]], [[Europa (mythologia)|Europae]] Solisque. Post sororem Ariadnen [[Theseus|Theseo]], [[Athenae|Atheniensium]] regi, et ipsa nupsit. Secundum [[Apollodori bibliotheca|Apollodori Bibliothecam]] ex hoc matrimonio duo filii nati sunt : Acamas et Demophon.
 
[[Venus (dea)|Venus]] autem omnem subolem Solis oderat, quod deus qui omnia videt concubitum deae cum amico [[Mars (deus)|Marte]] marito [[Volcanus|Volcano]]/[[Hephaestus|Hephaesto]] indicarat. Itaque Phaedra illicito amore privigni [[Hippolytus (heros)|Hippolyti]] flagravit, qui [[Diana]]e et venationi deditus castus adulescens atque etiam a mulieribus abhorrens erat. Dum Theseus maritus apud [[Inferi|Inferos]] cum [[Pirithous|Pirithoo]] moratur, Phaedra amorem suum confessa adulescentem corrumpere conatur, a quo indignanter repellitur. Reduce vero Theseo, dolore repulsae atque simul metu commota, Phaedra privignum ultro incusat, tamquam vim sibi inferre temptasset. Theseus iratus inconsulte temereque filium e regno expulit atque mortem eius a patre [[Neptunus|Neptuno]]/[[Poseidon]]e poposcit. Qui votum exaudiens monstrum marinum immisit Hippolytum saeviter necaturum. Adulescente mortuo Phaedra sese ipsa suspendit<ref>Alio genere mortis utitur apud Senecam : ferro.</ref>.