Quantum redactiones paginae "Philippus Iulius Lieberkühn" differant

de notionibus
m (Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q124071 sunt)
(de notionibus)
 
'''Philippus Iulius Lieberkühn''', [[paedagogia|paedagogus]] sua aetate clarissimus, die [[6 Novembris]] [[1754]] in oppido Wusterhausen ad flumen Dosse in [[Prussia]] sito natus est. Obiit die [[1]] [[Aprilis]] [[1788]] [[Vratislavia]]e.
 
In [[Alma Mater Halensis|universitate studiorum Halensi]] in theologiam incubuit. Ab anno 1777 usque ad annum 1784 una cum amico suo Ioanne Stuve scholae Latinae oppidi [[Rupina|Neuruppin]] praefuit, quam primam omnium scholarum publicarum in [[Prussia]] praecepta [[Ioannes Bernardus Basedow|Ioannis Bernhardi Basedow]] observans reformavit. Deinde se [[Vratislavia]]m contulit, ubi munere professoris theologiae asceticae exegeticaeque et inspectoris scholarum evangelicarum et rectoris [[gymnasium|gymnasii]] Elisabethani fungebatur. Primus libro illo ab [[Ioachim Henricus Campe|Ioachimo Heinrico Campe]] conscripto, cui titulus est ''Robinson der Jüngere'', vestem Latinam induit. Liber [[interpretatio|translatus]], qui ''Robinson Secundus'' inscribitur, Zullichoviae anno 1785 primo editus est.
 
== Opera ==
25 032

recensiones