Quantum redactiones paginae "Protheselaus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q7251803 sunt
m hereditas
 
Linea 3:
'''''Protheselaus''''' est [[fabula romanica]] [[Anglonormannice]] ab [[Hugo de Rotelande|Hugone de Rotelande]] saeculo XII exeunte scripta et patrono [[Gilbertus Baderon filius|Gilberto Baderon filio]], domino [[Monemuta]]e, dicata (qui anno 1191 seu paulo antea mortuus est).
 
In hac fabula Hugo de Rotelande poëmati suo ''[[Ipomedon]]'' sequelas praebet eodem fere modo quo compositores carminum epicorum Francogallicorum et Anglonormannorum usi sunt: Protheselaus enim, filius Ipomedonis, indole haud patris dissimili, tales res gessit interdumque contra adversarios similes pugnat. Is Protheselaus, ab haereditatihereditati sua privatus, Medeam amans, credit eam in se odium concepisse. Adiutoribus Dardano et postea Melandro, per multas terras vagat; mox ad Medeam reversus, eae ignotus, in servitutem intrat. Postea ad honorem vindicandam ad [[Regnum Burgundiae|Burgundia]]m iter fecit ibique pro Ismena pugnat sed a "Virgine Insulae" (''Pucele de l'Isle'') devictus diu apud istam captivus manet. Tandem haereditatemhereditatem vindicat Medeamque in matrimonium ducit.
 
Tanquam ''Protheselaus'' se sicut continuationem poëmatis ''[[Ipomedon]]'' ostendit, indoles huius novi operis profunde differt. In ''Ipomedonte'' auctor iocose et interdum libidinose de protagonistis rebusque gestis scribit. In ''Protheselao'' sententias morales exprimere volens personas principales (et praecipue Protheselaum ipsum cum Dardano et Melandro) virtutibus illustribus exornat, ita ut innocenter agant, nulla utilitate privata quaesita.<ref>Spensley (1972)</ref> Confiteri oportet paucos in saeculis sequentibus ''Protheselaum'' perlegisse, multos autem ''Ipomedontem''.