Quantum redactiones paginae "Metropolis (pellicula)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de notionibus et Memoria mundi
Linea 14:
'''Metropolis''' nomen [[pellicula]]e phantasticae est quod [[10 Ianuarii]] [[1927]] [[Berolinum|Berolini]] primum edita est. Dispositor scaenarum cinematographicus [[Fridericus Lang]] fuit.
 
Primum quaestus ex pellicula in [[Germania]] non magnus fuit. Hodie pellicula celebris est quia est una ex primis omium pellicularum quae de [[scientia ficticia|rebus futuris]] narrant.
[[Fasciculus:Maria from the film Metropolis, on display at the Robot Hall of Fame.jpg|left|thumbnail|Maria androida]]
==Histriones==
Linea 24:
* ''Hel'' coniux Ioannis quam olim Rotwang amavit.
* ''Rotwang'' (''rot'' est "[[ruber]]", ''wang'' forsitan "gena") (''act.: Klein-Rogge'') [[inventor]], technicus, mechanicus, qui androidas facere potest.
* ''Iosaphat'' (''act.: Loos'') [[ingeniarius|technicus]] qui olim a patre Ioannis demissus erat.
* ''Grot'' (''act.: George'') [[magister]] operarum.
 
== Argumentum narrationis ==
Maria operariis pollicitur mox mediatorem venturum esse qui, ut dicit, "operariorum manus" cum "eorum cerebro", qui sunt [[opifex|operarii]] et conductores, alios cum aliis conciliaret et placaret. Ut haec locutiones valde res novas non spectent, tamen Fridericus, filius conductoris Ioannis, [[pugna classis|rebellionem operariorum]] timet. Rotwang imperat ut [[machina]]m specie Mariae praeditam arte faceret ut haec androida operarios placaret. Rotwang autem olim ''Hel'' amavit quam autem Ioannes pater Friderici in matrimonium duxit. Nunc Rotwang Ioannem pro Hel ulcisci velit. Androidam ita facit ut operarios ad rebellionem incitet. Ergo populus mobilis [[fabrica]]s subterraneas expugnat et machinam magnam cor metropolis destruit. Operariorum domicilia deinde aqua submerguntur. Maria autem [[homo|humana]] una cum Ioanni et Iosaphat, qui olim a patre Ioannis demissus erat, liberos operariorum ab aquis servat.
 
''Grot'' magister operarum operarios postremo placat. Operarii nunc putantes liberos suos in aquis mersos et Mariam instinctricem fuisse illam necare volunt et Mariam arte factam igne poenali interficiunt. Rotwang demens Mariam pro Hel habet et illam persequitur. Fridericus Mariam servat et super cathedrali cum Rotwang finaliter dimicat.
 
Postremo mediatore Friderico conductor Ioannes et operarii placantur. Sententia est "[[Anima|Cor]] debet esse mediator inter [[cerebrum]] et [[manus|manum]]."
 
Anno 2001, hae pellicula in tabla [[Memoria mundi|Memoriae mundi]] a [[Unesco]] regesta est.
 
{{Commonscat|Metropolis (film)}}
Line 42 ⟶ 44:
[[Categoria:Pelliculae nigrae et albae]]
[[Categoria:Pelliculae cum roboto‎]]
[[Categoria:Memoria mundi]]