Quantum redactiones paginae "Olea europaea" differant

Content deleted Content added
m pagina inter 10,000 paginas
de Aeneide
Linea 25:
Aliquando [[Graecia|Graeci]] et [[Roma]]ni oleas in suas [[cultura]]s [[religio]]nesque proprias asciverunt, et in multis scriptionibus, quae hodie exstant, et arbori oleae et oleo attigerunt. Apud Graecos, oleum, quod in lanternis sacris templorum per [[Ludi Olympici|Ludos Olympicos]] crematum est, symbolus puritatis fuit, et rami oleagini, ex quibus folia in coronam pro victore ludorum texta sunt, pacem felicitatemque repraesentaverunt.{{dubsig}}<ref name="Chandler"/> Consociatio Graecae oleae cum pace orta est ab antiqua Graeca [[fabula]] de fundandis [[Athenae|Athenis]], qua [[Athena]] cum [[Poseidon]]e pro patrocinio urbis certavit. Apud hanc fabulam, cives Athenienses petiverunt ut uterque deus urbi donum daret. Poseidon igitur scaturigines [[aqua salsa|aquae salsae]] suo [[tridens|tridente]] fecit. Postquam Athena oleam arborem dedit, quae esse melius donum ab civibus aestimata est; ergo patrocinium urbis Athenae tributum est.
 
Etiam oleis ab Romanis eodem modo aestimatis, suum imperatorem corona oleagina decoraverunt, et loci de olea arbore in mythologia Romana etiam inveniuntur, qualis locus de fundanda Roma in hac fabula ex ''[[AeneidosAeneis|Aeneide]],'' scripta [[Vergilius|Vergilii]], qua [[Aeneas]] [[rex|regi]] oliva in [[manus|manu]] demonstrat se [[Troia]]nosque ad hanc patriam pace navigavisse atque cuiquam malum ferre nolle:
 
:. . . 'iuuenes, quae causa subegit
Linea 40:
Hodie olea praecipue coluntur ut producamus oleum, quod multa varia commoda sana habet. Oleum ex magnis quantitatibus adipum bonorum et [[sodium|sodii]] et modicis quantitatibus [[vitaminum E|vitamini E]] et [[ferrum|ferri]] et [[cuprum|cupri]] constat.
 
Quantitates magnae adipum bonorum protoplasmatum muros corporis confirmant, quod protoplasmata stabiliora facit. Protoplasmata stabiliora auxilio [[vitaminum|vitamini]] E impeditionem multorum malorum, velut [[cancer (morbus)|cancri]] et impetuum cardiacorum et [[apoplexia]]rum [[cerebrum|cerebri]] et malorum intestinorum, efficere possunt. Etiam continentiam malorum, velut [[asthma]]tis et [[arthritis]] et fulgores calidi, adiuvare possunt. Praeterea ferrum et cuprum necessaria pro bona valetudine [[sanguis|sanguinis]] et [[iecur|iecoris]] sunt.<ref name="Baker "> Baker, Michael. “Nutrition Information of Olives.” Ehow.com.</ref>
 
Quantitas magna sodii in oleis pressionem magnam sanguinis et multa alia mala efficere potest. Ergo oleae, perinde omnes cibi, moderate consumantur.<ref name="Baker"/>