Quantum redactiones paginae "Exceptio firmat regulam" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 10 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q590904 sunt
de notionibus
Linea 3:
Sunt qui in conloquiis cotidianis hoc proverbio sic uti soleant, tamquam si regulis necesse sit exceptiones esse — "nulla regula sine exceptione" — id quod absurdum videtur. Interdum ad hanc interpretationem decurrunt qui morem quempiam violantes se defendere volunt.
 
Ingeniose quidem rem perspexerunt [[linguistica|linguistae]] et [[psychologia|psychologi]] sociales, qui hoc adagium clausula carens novis auspiciis interpretati hoc modo intellexerunt: Inter omnes populos sunt leges et regulae, quibus, quamquam non sunt litteris mandatae, omnes fere homines quasi ex communi consensu obtemperant, saepe quidem nescientes se regulas quasdam sequi, donec forte aliquis exceptione facta quendam se gerendi morem violat. Si quis, puta, tecum conloquens faciem suam solito propius a te admoveat, nonne aliquem sentias morem comitatis a conlocutore infringi?
 
== Principium Tullianum ==
Linea 9:
 
== Locus communis ==
Hoc dicto — id est: "ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere" — Cicero re vera hanc profert sententiam liberalem: Licitum est quidquid non est vetitum. Quod medio aevo in brocardi [[consuetudo|consuetudinem]] venit apud iuris consultos: "exceptio firmat regulam in casibus non exceptis."<ref>Haec principalis et celeberrima forma brocardi fuisse videtur, sed nonnumquam "exceptio probat regulam in casibus non exceptis" vel etiam "exceptio figit regulam in non exceptis" dictum est.</ref> Enimvero regulae est exceptiones non pati, verum hic non de casibus regulariter recurrentibus agitur sed de pacticia vel "stipulativa" vi legali, ex qua regula constituitur exceptionibusque circumscribitur.<ref>[http://books.google.fi/books?id=1I5icnBY0XgC&pg=PA33&lpg=PA33&dq=%22in+casibus+non+exceptis%22&source=bl&ots=yUfAmbV-CJ&sig=XJGH8hcndKXymbDJt-5BtUDgSW8&hl=fi&ei=1yZUTPWyDceOOK777Z4O&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=3&ved=0CB4Q6AEwAjgK#v=onepage&q=%22in%20casibus%20non%20exceptis%22&f=false Maclean (2008: 33)].</ref> His condicionibus regula, etsi exceptiones contineat, regula manebit. Re vera, exceptionibus diserte enumeratis regula fulcitur et firmatur.
 
== De novis interpretationibus ==
Linea 23:
 
[[Categoria:Brocardi]]
[[Categoria:Logica]]
[[Categoria:Philosophia]]