Quantum redactiones paginae "Mpumalanga" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 55 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q132410 sunt
non stipula
Linea 1:
{{non stipula}}
'''Mpumalanga''' Boreorientalis provincia [[Africa Australis|Africae Australis]] est, antea nominata [[Transcinerea]] Orientalis et cuius novum nomen, anno [[1995]] adoptatum, "locum ubi Sol oritur" [[lingua Zuluvica|Zuluvice]] significat. Suum caput [[Nelspruitum]] est. Finitima est Septemtrione [[provincia Limpopi|provinciae Limpopi]], Occidente provinciis [[Chrysotopia]]e et [[Civitas Libera|Civitatis Liberae]], Meridie provinciae [[Zuluvia-Nativitas|Zuluviae-Nativitatis]] et Oriente nationibus [[Suazilandia]]e et [[Mozambicum|Mozambici]]. Suum spatium 6,5% totius spatii Notiafrici repraesentat. Ante annum [[1994]] ad provinciam [[Transcinerea]]m pertinebat.