Quantum redactiones paginae "De rerum natura (Lucretius)" differant

Content deleted Content added
+imago
Interpretatio ex exemplare anglico huius articuli
Linea 4:
 
==Synopsis==
Epicurus affirmabat hominum tristitiam atque corruptionem penitus ex deorum potestatisque notione iraeque timore, quae multis credebatur in calamitatibus incommodisque vitae praesentis inlustrari,  exortum esse. Praeter hoc, secundum Epicurum, timor mortis, utrum pavor certus tormentorum nocentibus a ipsis deis dandorum, an cura incerta ambiguaque, causa ignominiorum multorum esse. Propositio doctrinae Epicuri ipsa liberatio metuum supra dictorum conditusque pacis maxime erat. Epicurus ergo deos adfirmavit, existentiam quorum non enim negabat, vivere paceque integra semper frui, omnibus homines passionibus, desideriis, metibusque sollicitantibus liberos alienosque omnino, maxime mundi incuriosos, atque hominum et virtutibus et facinoribus immotos esse. Ad hanc propositionem defendendam usus Democriti atomismo est, quo conatus mundum materialem demonstrare non enim Ente Supremo confectum esse sed ex elementorum, quae semper aderant simplicibus gubernati legibus, commixtione forte evenisse. Lucretio opus datum, has ideas facunde, plane, et integre exponere atque explicare. Suus labor conatus fuit omnes mundi naturalis res persolvi legibus naturalibus sine divom posse probandi. 
 
Incepto poëmate, Lucretius [[Venus (dea)|Venerem]] invocat ut et versus suos decoret et [[bellum]] a [[Roma antiqua|Romanis]] avertat; hi autem versus non propria vi sunt legendi, Lucretius enim [[deismus|deista]] fuit, qui dubitavit [[deus|deos]] res mundanas curare. Omnem [[universum]] vel [[natura]]m ex [[atomus|atomis]] creantur [[fors|fore]] sive [[clinamen|clinamine]] putavit. Quibus scriptis poeta [[religio]]nem damnans hanc et falsam affirmat et maleficam.