Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
m →‎Lingua Proto-Graeca: millenium→millennium (bis!)
Linea 18:
== Historia ==
=== Lingua Proto-Graeca ===
[[Fasciculus:Proto Greek Area reconstruction.png|thumb|[[Regio]] ubi, secundum [[Vladimir I. Georgiev|Vladimirum I. Georgiev]], proto-Graeca locutiusi sunt.]]
[[Lingua Proto-Graeca]] (ca. a [[2000 a.C.n.]]) est forma linguae Graecae, quae non est attestata, sed origo omnium [[Varietas linguistica|varietatum]] posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia [[Linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] [[MilleniumMillennium 3 a.C.n.|millennio tertio]] separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum [[MilleniumMillennium 2 a.C.n.|millennio secundo]] ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae non intermissus est ad hunc diem. Ibi Proto-Graeci in incolas culturae altae inciderunt, quos [[Pelasgi|Pelasgos]] vocaverunt. Quorum lingua - verisimiliter non Indoeuropaea - ignota est, sed tamquam [[substratum (linguistica)|substratum]] in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (θάλασσα '[[mare]]' et νῆσος '[[insula]]') et nomina locorum (Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan [[lingua Illyrica|Illyricae]] exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.
 
=== Lingua Graeca Mycenaea ===