Quantum redactiones paginae "Samuel Aba" differant

Content deleted Content added
m Latinitas
oportet fontem externum citare!
Linea 1:
{{Non stipula}}
'''Samuel Aba''' (natus circa annum [[990]], mortuus die [[5 Iulii]] [[1044]]) erat rex [[Hungaria]]e inter annos 1041 et 1044. Omnino dicitur amicus fuisse plebis et neglexisse principes. Cum prior rex [[Petrus Orseolus (rex Hungariae)|Petrus]] imperio spoliatus est, nobiles eum censuerunt thronum occupaturum esse. Anno 1042 irrupit in [[Sacrum Romanum Imperium]], quo Petrus confugerat, quod imperatoris odium incendit summum. Is Samuelem submovit de imperio et invasit Hungariam. Inde bellum trium annorum coepit, quod mortem et Samuelis effecit. Anno enim 1044 5 Iulii in proelio apud Ménfő exercitus suus victus est et ipse rediit in manum inimici, a quo in arena proelii confectus est.