Quantum redactiones paginae "Germania" differant

m
Summarium vacuum
m
[[Lingua]] in Germania maxime usitata est [[Lingua Theodisca|Theodisca]] ([[Lingua Theodisca alta]]), [[lingua Saxonica]] sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 [[millio]]nes,<ref>[http://web.archive.org/web/20110719110206/http://www.staff.uni-oldenburg.de/gabriele.diekmann-droege/9361.html Gabriele Diekmann-Dröge, Proseminar 2003: Sprachenpolitik: Das Beispiel Niederdeutsch, Universität Oldenburg, Institut für Germanistik] (commentatione die 10 Decembris 2014 inspecta).</ref> quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).
 
Lingua Theodisca forma [[Lingua Theodisca normata|linguae normatae]] in publico et in plurimis [[Media communicationis socialis|mediis communicationis socialis]] adhibetur. Quae multis in [[regio]]nibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad [[Dialectus|dialectos]] Theodiscas transeatur. Una cum [[lingua Francica|Francia]] et [[lingua Anglica|Anglica]] Theodisca ad linguas in [[Unio Europaea|Unione Europaea]] maxime usitatas pertinet.
 
Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. [[Lingua Danica|Danica]] (in [[Slesvicum-Holsatia|Slesvico-Holsatia]]) et [[Lingua Frisica|Frisica]] (in Slesvico-Holsatia et [[Saxonia Inferior|Saxonia Inferiore]]), [[Lingua Sorabica|Sorabica]] (in [[Saxonia]] et [[Brandenburgum|Brandenburgo]]), [[Lingua Zingarica|Zingarica]], [[Lingua Saxonica|Saxonica]] (in Slesvico-Holsatia, [[Hamburgum|Hamburgi]], in Saxonia Inferiore, [[Brema]]e, in [[Megapolis-Pomerania Citerior|Megapoli-Pomerania Citeriore]], in [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenania Septentrionali-Vestfalia]], Brandenburgo et [[Saxonia-Anhaltium|Saxonia-Anhaltio]]).
 
== Ratio politica ==
[[Fasciculus:Muenze 2dm adenauer.jpg|thumb|110px|left|[[Conradus Adenauer]].]]
[[Fasciculus:Politisches_System_Deutschlands_neu.svg|thumb|Systema politicum Germaniae]]
[[Ioachimus Gauck]] est [[Praeses Foederalis Germaniae|praeses foederalis]]. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit.
[[Fasciculus:Treaty_of_Verdun.svg|thumb|Divisio [[Regnum Francorum|regni Francorum]] [[Foedus Virodunense|Foedere Virodunensi]] constituta.]]
[[Fasciculus:Deutsches_Reich1.svg|thumb|[[Imperium Germanicum (1871-1918)]]]]
[[Historia]] Germaniae propriae [[saeculum 1910|decimo saeculo]] cum ortu regni Germanici ex [[Regnum Francorum|regno Francico]] coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut [[Germani]] aut [[Celtae]] (Galli) fuerunt, ab [[occidens|occidente]] autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes, quorumque incolae Romana vita adhaererentium hereditate accepit, ab [[oriens|oriente]] verum multae gentes [[Slavi|Slavici]], praecipue [[Venedi]], regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps [[Ottones|Ottonum]]) auctoritate [[Papa|Papae]] Romanae felicissime nitebantur, eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes [[Salii|Saliorum]] et [[Stirps Waiblingensium|Waiblingensium]] ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Waiblingensium stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum dicta per [[Bulla Aurea|Bullam Auream]] imperatoris [[Carolus IV (imperator)|Caroli IV]] modus regum creandorum constitutus est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae florere coeperunt.
 
Incipiente [[Novum Aevum|novo aevo]] imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue [[reformatio]]ne, [[contrareformatio]]ne atque [[Bellum tricennale|Bello tricennali]] graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter [[Domus Habsburgensis|Habsburgenses]], quae ex [[Saeculum 15|saeculo 15]] quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps [[Hohenzollern]] praesidens [[Prussia|Prussiae]] regno quatenus conviruit, ut mox pro altero regno Germanico valentem existimatur.
3 483

recensiones