Quantum redactiones paginae "Fidelis de Sigmaringa" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 14 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q470613 sunt
m Bot: removing Formula:Religiosi from articles about individual persons per Vicipaedia:Taberna#Formula:Religiosi; mutationes minores
Linea 4:
 
== Vita ==
In Friburgensi studiorum [[universitas|Universitate]] in Helvetia civili iure instructus, multos annos causas dictitavit. Aliquando pauperum [[causidicus]] appellatus est, quia causas defendere solebat eorum, qui solvere non poterant pecuniam. Cum clarissimus esset in dicendo, [[Gallia]]m, [[Hispania]]m, et [[Italia]]m peragravit. Tricesimum quartum agens aetatis annum [[Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum|Fratrum Minorum Capuccinorum Ordinem]] ingressus anno [[1612]] [[presbyter|sacerdotio]] insignitus est. Commutato vitae genere sibi placuit nomen etiam mutare: exinde patrem Fidelem se appellari voluit. Auctore [[Gregorius XV|Gregorio XV]] papa a Sancta [[Congregatio de Propaganda Fide|Congregatione de Propaganda Fide]] in [[Raetia]]m missus est. Variis muneribus in [[Germania]] meridiana, (hodierna) [[Cisarulana]] et [[Helvetia]] functus imprimis in [[Grisonia]] [[Ioannes Calvinus|Iohannis Calvini]] doctrinam propugnavit rectamque fidem firmavit. Explorationis accusatus, quasi [[Austria]]ci [[Imperator Romanus Sacer|imperatorimperatoris]]is fungeretur ministerio, a rusticis quibusdam haereticis, qui caedem eius machinati sunt, [[Sevisium|Sevisii]] in Helvetia interfectus est octavo Kalendas Maias (i.e. die [[24 Aprilis]] anno [[1622]]. Gladio vulneratum dicunt Fidelem sicariis ignoscentem sic precatum esse: "Domine, ignosce inimicis meis: adfectibus caeci, nesciunt quod faciunt. Domine [[Iesus Christus|Iesu]], miserere mei; [[Virgo Maria|Sancta Maria]], Mater Iesu, adesto mihi. Amen."
 
== Notae ==
Linea 10:
 
{{sanctus-stipula}}
{{religiosi}}
 
[[Categoria:Nati 1578]]