Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
de quadricinio nervorum et musica baroca
mNo edit summary
Linea 14:
Aetates musicae sunt [[Aetas Mediaevalis (musica)|Mediaevalis]] (ante annum [[1400]]), [[Renascentia (musica)|Renascentia]] ([[saeculum 15|saeculis 15]] et [[saeculum 16|16]]), [[Aetas Baroca (musica)|Baroca]] (inter annos [[1600]] et [[1750]]), [[Aetas Classica (musica)|Classica]] (inter [[1750]] et [[1820]]), [[Aetas Romantica (musica)|Romantica]] (inter [[1820]] et [[1920]]), [[Aetas hodierna (musica)|hodierna]].
 
Quamquam musica classica carmina et alias formas comprehendit quae in aliis musicae generibus composita sunt, aliquae formae sunt propriae musicae classicae: [[motetus]], [[opera]], [[symphonia]], [[concentus]], [[sonata]], [[quadricinium nervorum]] instrumentorum intensorum.<ref>Nomina Latina e glossario Davidis Morgan proveniunt.</ref> Musica [[pantomimus ballationis|pantomimi ballationis]] saepius est musica classica. Paene omnia instrumenta musicam classicam canunt, sed [[violina]] et [[tibia altisona]] rarius alia genera canunt; [[clavile]] quoque, quamquam saepe in [[musica rock|rock]] et praecipue in [[jazz]] inventum,<ref>Vide [[clavile jazz]]</ref> magnum thesaurum compositionum classicarum habet.
 
==Historia==
Linea 45:
[[Aetas Mediaevalis (musica)|Musica Mediaevalis]] veterrima erat [[monophonia|monophonica]]; hoc est omnes [[vox|voces]] et [[instrumentum musicum|instrumenta]] eandem [[melodia]]m canunt. [[Cantus Gregorianus]] est musica [[Ecclesia Catholica|ecclesiae]] illius temporis. Extra ecclesiae carmina popularia, et lyrica et epica, cantantur. [[Saeculum 12|Saeculo duodecimo]], [[trobator]]es carmina scripserunt.<ref>Grout (ed. 1), ch. II.</ref>
 
Circa autem annum [[1000]], usus [[polyphonia]]e crescere coepit.<ref>Grout (ed. 1), p. 68.</ref> Genus [[organum (genus musicum)|organi]] ''[[organum purum]]'' appellatum est prima forma polyphonica, ubi altera [[vox]] melodiam canat, altera [[tonus|tonum]] singulum tenet (quare nominatur vox ''[[tenor]]''). [[Saeculum 12|Saeculo duodecimo]] exeunte, compositores in [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae|ecclesia Nostrae Dominae]] [[Lutetia]]e (quae nondum [[cathedralis]] fuit) organa [[tres|trium]] et adeo [[quattuor]] [[vox|vocum]] cum [[melisma]]tis iungerunt, quae iunctio erat initio polyphoniae. Compositores [[saeculum 14|saeculis quarto decimo]] et [[saeculum 15|quinto decimo]] carmina [[motetus|motetos]] dicta, et musicam [[Missa]]e, componebant.<ref>Grout (ed. 1), ch. IV, V.</ref>
 
Musica secundi dimididimidii [[saeculum 12|saeculi duodecimi]] et totius [[saeculum 13|saeculi tredecimi]] ''ars antiqua'' nunc diciturappellatur, quodquia [[saeculum 14|saeculo quarto decimo]] ineunte ''[[ars nova (musica)|ars nova]]'' coepit. [[Philippus Vitriacensis]] [[liber|librum]] hoc titulo anno fere [[1325]] scripsit, in quo nova ratio temporis mensurandi descripsit.<ref>Grout (ed. 1), p. 106.</ref> Compositor princeps artis novae fuit [[Gulielmus de Mascandio]] (vulgo ''Guillaume de Machault,'' circa [[1300]]–[[1377]]), qui [[motetus|motetos]], alia carmina, et [[Missa Nostrae Dominae (Machaut)|Missam Nostrae Dominae]] composuit (exemplum 1 supra). Suum carmen clarissimum fortasse est ''Ma fin est mon commencement'' ('Finis mea inceptio'), in quo vox altissima melodiam vocis tenoris retrorsum canit.
 
[[Gulielmus Dufay]] ([[1397]]–[[1474]]) praecipue in [[Ducatus Burgundiae|Ducatu Burgundiae]] carmina et missas composuit, cum aliis qui ''schola Burgundia'' nominantur. Missae horum compositorum primae fuerunt ubi omnes partes—[[Kyrie]], [[Gloria in excelsis|Gloria]], [[Credo]], [[Sanctus (prex)|Sanctus]], [[Agnus Dei]]—saepe uno tempore compositae, in polyphonia, et in [[unus|unum]] opus congruentes. Saepius una melodia, ''[[cantus firmus]]'' dicta, in singulis partibus Missae adhibetur; exemplum notissimum est melodia ''[[L'Homme Armé]]'' ('Vir Armatusarmatus'), qua permulti compositores usi sunt.
 
===Renascentia===
Linea 69:
 
===Aetas Classica===
[[Fasciculus:Fitzwilliam Quartet.jpg|thumb|[[Quadricinium nervorum|Quadricinium]] Fitzwilliam meditatur.]]
[[Aetas classica (musica)|Classicismus]] musicae contra ornamentatissimam musicam barocam egit, medio [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]]. Nova forma sunt [[symphonia]] et [[quadricinium nervorum|quadricinium]] instrumentorum intensorum, quae [[forma sonatica|forma sonatae classicae]] utuntur. [[Instrumentum musicum|Instrumenta]] formas novas capientes simillima sunt atque instrumenta hodierna. [[Clavile]] nunc in loco [[clavicymbalum|clavicymbali]] substituit.
 
Filii [[Ioannes Sebastianus Bach|Sebastiani Bach]]—[[Gulielmus Fridericus Bach|Gulielmus Fridericus]], [[Carolus Philippus Emanuel Bach|Emanuel]], [[Ioannes Christianus Bach|Ioannes Christianus]], [[Ioannes Christophorus Fridericus Bach|Ioannes Chrisophorus]]—compositores classici sunt. Alii sunt [[Christophorus Willibald Gluck]], [[Mutius Clementi]], et praecipue [[Franciscus Iosephus Haydn]] (exemplum 5 supra) et [[Wolfgangus Amadeus Mozart]] (exemplum 6 supra).
 
===Aetas Romantica===
[[Motus romanticus]] in musica tardior est quam in [[litterae|litteris]]; [[Ludovicus van Beethoven]] (qui [[1770]]-[[1827]] vixit, exemplum 7 supra) a nonnullis dicitur primus compositor [[Aetas romantica (musica)|romanticus]] esse, quamquam prima opera classica fuerunt. Compositores et musici motuum animi per musicam exprimere volunt. Genera eadem existant, sed mixtura generum nunc in usu fit: [[symphonia]] cum cantatoribus, ut scribunt [[Ludovicus van Beethoven|Beethoven]] et [[Gustavus Mahler]] (exemplum 10 supra); melodiae e musica vulgaris inventae, ut utuntur [[Antoninus Dvořák]]; nova [[instrumentum musicum|instrumenta]], ut [[saxophonum]]. [[Dissonantia]] et inusitatae [[chorda]]e in harmoniam intraverunt; propter [[nationalismus|nationalismum]] novum, aliqui compositores melodiis et rhythmis musicae vulgaris suarum patriarum usi sunt.
 
[[Opera]] scaenica romantica longiores et maius mirificae sunt. [[Iosephus Verdi]] et [[Ricardus Wagner]] artem scaenicam praecipue colebant; Wagner operam "opus totius artis" ([[Theodisce]] ''Gesamtkunstwerk'') facere vult (exemplum 8 supra).
 
[[Pantomimus ballationis]] quoque in scaena fuit (nonnumquam in eisdem [[theatrum operaticum|theatris]] atque opera), et compositores novam musicam [[saltatio]]nis scripserunt, quae potest etiam sine saltationibus in concentu cantari. [[Petrus Ilyich Tchaikovski]] plures clarissimos pantomimos fecit, ut ''[[Romeo et Iulietta (Tchaikovski)|Romeo et Iulietta]]'' (exemplum 9 supra), ''[[Nucifrangibulus]],'' et ''[[Lacus Cygnorum]].''
 
[[Fasciculus:ErlkoenigSchubertManuscriptPage.png|thumb|Pagina manu [[Franciscus Schubert|Schubert]] scripta; incipit carmen ''Der Erlkönig'' (h.e. ''Rex [[Alfus|Alforum]]'') cum verbis a [[Goethe]] scriptis.]]
Forma minoribus quoque compositores usi sunt. Carmina, praecipue in seriebus vel ''[[cyclus (musica)|cyclis]],'' [[Franciscus Schubert]] scripsit, insigniter ''[[Die schöne Müllerin]]'' (''Pulchra Pistrixpistrix'') et ''[[Winterreise]]'' (''Iter Hiemalehiemale''); carmina [[Ioannes Brahms|Ioannis Brahms]] et [[Hugus Wolf|Hugi Wolf]] etiam clara sunt. Musica pro [[clavile]] floruit, dum instrumentum forma hodierna cepit; praeter [[sonata]]s et [[concentus]] (a [[Beethoven]], [[Schubert]], [[Fridericus Chopin|Friderico Chopin]], [[Tchaikovski]], [[Franciscus Liszt|Francisco Liszt]] scriptos), plures scripserunt carmina parva ''habitus'' dicta.<ref>Theodisce ''Charakterstück,'' Francogallice ''pièce charactéristique''; Latine fortasse ''carmen proprium.''</ref> Inter talia carmina sunt ''Carmina sine verbis'' a [[Felix Mendelssohn-Bartholdy|Felice Mendelssohn-Bartholdy]], carmina lyrica ab [[Eduardus Grieg|Eduardo Grieg]], ''Novelette'' (''Fabulae'') et alia a [[Robertus Schumann|Roberto Schumann]], carmina ad saltationem apta a [[Fridericus Chopin|Chopin]], necnon alia ab aliis scripta.
 
===Musica recentior===
Linea 93:
 
[[Fasciculus:Example tone row.png|thumb|Dodecaphonum, exempli gratia.]]
Aliud systema est musica [[dodecaphonum|dodecaphonica]], ubi [[dodecaphonum]] in loco scalae adhibitur. Hoc est, nullus tonus est [[tonicus (musica)|tonicus]], sed omnes scalae gradus pondus aequum habent. Dodecaphonum est quasi melodia, omnes [[duodecim]] tonos continens, quae fundamentum compositionis est; sensu strictissimo, nullus tonus iterum antequam alius audiuntur.<ref>Grout, cap. XX.</ref> Compositor potest dodecaphonum invertere aut retroagere aut aliis modis variare. [[Arnoldus Schoenberg]] musicam dodecaphonicam invenit; [[Albanus Berg]] et [[Antonius Webern]] a Schoenberg artem didicerunt; alii ut Americani [[Milton Babbitt]], [[David Del Tredici]], [[La Monte Young]] quoque dodecaphonis usi sunt.<ref>Ross, 2007:402, 489-493.</ref>
 
Sunt autem qui musicam scriberent omnino sine clave, vel [[atonalitas|atonalem]]. [[Carolus Ives]] musica vulgari [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] usus est in [[symphonia|symphoniis]] et aliis compositionibus, ubi chordae dissonantiae et plures melodiae inter se quasi pugnantes sonum Americanum faciunt. Dixit "Quare tonalitas ipsa eiicienda sit, non video; quare semper praesens sit, non video."<ref>Ross, p. 132: "Why tonality as such should be thrown out for good, I can't see," Ives once wrote. "Why it should always be present, I can't see." (Ross 2007:132).</ref>
 
[[Minimalismus]] est [[schola]] musicae atonalis cuius compositores principes sunt [[La Monte Young]], [[Stephanus Reich]], [[Philippus Glass]].<ref>Ross, p. 492-507.</ref> Haec musica fragmentis melodiarum, vel chordis quae quam lentissime mutantur, vel sonis simplicissimis utitur. Compositio minimalistica prima fortasse fuit ''[[4' 33"]]'' a [[Ioannes Cage|Ioanne Cage]] facta, quam clavilista [[David Tudor]] anno [[1952]] Woodstock primus egit. Tudor ad clavilem sedit et, ut videtur, nihil cecinit per quattuor minutas et triginta-tres secundas.<ref>Ross, p. 368-3692007:368–369.</ref>
 
Contra compositores qui dodecaphonia aut atonalitatem coluerunt sunt compositores [[neoclassicismus (musica)|neoclassici]]. Inter eos sunt [[Inguarus Strawiński]], [[Emmanuel de Falla]], [[Adalbertus Bartók]], [[Leo Janáček]], [[Aaron Copland]], [[Leonardus Bernstein]]. Musica neoclassica harmoniis [[chromaticismus|chromaticis]] et [[modus musicus|modalibus]] utitur, ut faciebant compositores Romantici. Opus illius Strawiński clarissimum quod aetatem hodiernum quasi solum incohavit est ''[[Ritus Vernalis]],'' musica [[pantomimus ballationis|pantomimi ballationis]] anno [[1913]] [[Lutetia]]e primi acti.
 
===Tabula compositorum===
Hoc schema tempora [[index praeclariorum compositorum|compositorum clariorium]] monstrat, per aetates digesta.<!--SOME OF THESE ARE MUCH LESSMORE IMPORTANT THAN OTHERS; FIX?-->
 
<timeline>
Linea 237:
from:1913 till:1976 color:Ava text:[[Beniaminus Britten|Britten]]
from:1923 till:2006 color:Ava text:[[Georgius Ligeti|Ligeti]]
from:1925 till:20092014 color:Ava text:[[Pierre Boulez|Boulez]]
from:1928 till:2007 color:Ava text:[[Carolus Henricus Stockhausen|Stockhausen]]
from:1935 till:20092014 color:Ava text:[[Terry Riley|Riley]]
from:1935 till:20092014 color:Ava text:[[La Monte Young]]
from:1935 till:20092014 color:Ava text:[[Arvo Pärt|Pärt]]
from:1936 till:20092014 color:Ava text:[[Stephanus Reich|Reich]]
from:1937 till:20092014 color:Ava text:[[Philippus Glass|Glass]]
from:1939 till:20092014 color:Ava text:[[Ludovicus Andriessen|Andriessen]]
from:1952 till:20092014 color:Ava text:[[Wolfgangus Rihm|Rihm]]
</timeline>
 
==Vide etiam==
*[[Iaz]]
*[[Notatio musica]]
*[[Opera]]
Line 273 ⟶ 274:
[[Categoria:Musica]]
{{1000 paginae}}
 
{{musica-stipula}}
 
{{Myrias|Ars}}