Quantum redactiones paginae "Sol invictus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 34:
Etiam ab imperatoribus sequentibus cultus varia quidem dedicatione inconstantique fervore promulgatus est. E.g. Sol imperatori [[Probus (Kaiser)|Probo]] (276–282) praecipue ut comes carus fuisse videtur cum alteri eius nummi inscriptionem solis comitis alteri autem solis orientis habeant, quo verbo intium beariorum temporum civibus nuntiatum est. Etiamsi [[Diocletianus]] et coimperator eius [[Maximianus]] imprimis cultui Iovis atque Herculis favebant etiamnunc nummi Solem invictum monstrantes cudebantur. Regnantibus autem imperatoribus [[Licinius]] [[Constantinus Magnus|Constantinoque Magno]] iterum primum locum omnium religionum adeptus est. Praeterea imperatores etiam appellationem ''Sol Invictus Mithras' probavisse videntur.
 
Tertio saeculo [[Cornelius Labeo]] deum solis nonnullis priscis deis ut [[Zeus]] et [[Hades]] necnon [[Ianus|Iano]] adaequavit.