Quantum redactiones paginae "Sol invictus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 23:
 
Regnante [[Gallienus|Gallieno]] (253/260–268) nomen ''invictus'' primo nummis incussum est. Vincens natura solis magis magisque aestimabatur.
 
== In cultu imperiali ==
[[Fasciculus:ProbusCoin.jpg|thumb|Nummus imperatoris [[Probus (imperator)|Probi]] (276–282) cum imagine Solis Invicti ducens [[quadriga]]m]]
 
Imperator [[Aurelianus]] anno 272 apud Emesa copias usurpatricis [[Zenobia]]e devicit et exinde ibi templum Solis/Elagabalis petivit ut victoria parta deo gratias ageret. Quo ex tempore deum turorem suum aestimavit persönlichen inque nummis titulo ''conservator Augusti'' appelavit. Duobus annis post deum immo ''dominum imperii Romani'' nominavit cultumque eius instituens aedem in ''campo Agrippae'', id est pars [[Campus Martius|campi Martii]], consacravit. Sacerdotes eius ex illustrissimis familiis Romanis proveniebant, qui quinto quoque anno certamina in honore illius dei edari consuevissent. Ita Aurelius indigenis dei cultum amplificavit corrobavitque potius quam alienum Elagabalis ritum. Quod novus cultus ubique a plebe gratus acceptus est desiderium novae religionis monstrat. Exempli dies festivus 25 Decembris celebratus adeo in consuetudinem venit ut denique etiam Christiani coacti sunt illum diem proprio festo occupare.
 
Multi itaque Solem potentissimum deum habebant. At etiam cultus [[Mithras|Mithrae]] eo tempore in imperio vigebat imprimisque a militibus adoratus est. Tamen illa secta numquam culto imperiali adiuncta est.
 
[[Fasciculus:Follis-Constantine-lyons RIC VI 309.jpg|thumb|Constantinus Magnus (306–337) more Solis invicti depictus. Anno 309–310 Lugduni confectum.]]
Etiam ab imperatoribus sequentibus cultus varia quidem dedicatione inconstantique fervore promulgatus est. E.g. Sol imperatori [[Probus (Kaiser)|Probo]] (276–282) praecipue ut comes carus fuisse videtur cum alteri eius nummi inscriptionem solis comitis alteri autem solis orientis habeant, quo verbo intium beariorum temporum civibus nuntiatum est. Etiamsi [[Diocletianus]] et coimperator eius [[Maximianus]] imprimis cultui Iovis atque Herculis favebant etiamnunc nummi Solem invictum monstrantes cudebantur. Regnantibus autem imperatoribus [[Licinius]] [[Constantinus Magnus|Constantinoque Magno]] iterum primum locum omnium religionum adeptus est. Praeterea imperatores etiam appellationem ''Sol Invictus Mithras' probavisse videntur.
 
Tertio saeculo [[Cornelius Labeo]] deum solis nonnullis priscis deis ut [[Zeus]] et [[Hades]] necnon [Ianus]] adaequavit.