Quantum redactiones paginae "Neoplatonismus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de Platonismo
Linea 28:
 
==Neoplatonicorum doctrina==
Constat [[Platonismus|cogitata Platonis]] cum tempore commutata esse. Quae cum ita sint, mirandum non est, si cogitata discipulorum successorumque multifariam novis emphasibus commutata sunt. Philosophia mutabilitate vivit, quam cogitandi et colloquendi commercium efficit. Itaque idoneum arbitratu esse videtur Neoplatonismum tenorem cogitandi e Platone ortum servavisse. Sed fieri non potuit, quin et [[Aristoteles|Aristotelicorum]] et [[Stoicismus|Stoicorum]] cogitata lamberit.
 
Ratio [[metaphysica]] Neoplatonicorum cum [[Monismus|monismo]] [[Idealismus|idealistico]] congruit. Itaque '''Unum''' a Plotino — Platone duce — praesumptum positumque est, ex quo ineffabili principio alia entia totius universi per [[Emanatio|emanationes]] exstiterunt. Distinxit enim tres gradus rerum vel '''hypostases''' 'condiciones', quae serie hierarchica inter se ordinatae sunt. Hypostases primariae sunt ''Unum'' (Ἕν) vel ''Bonum'' (Ἀγαθόν), ''Intellectus'' (Νοῦς), ''Anima'' (Ψυχή). Affirmavit hanc trinitatem hierarchicam satis esse ad rerum naturam explanandam.
Linea 40:
Intellectus differentiam cogitantis et cogitati usque sustinet, qua ratione natura rerum non potest revelari in toto. Unum non potest definiri. Apparet repente (ἐξαίφνης) – ut summum bonum (καλόν) apud [[Plato]]nem (''Symp.'' 210e) – non vi Intellectus. Unum illud Bonum non aditur nisi simplici impetu intuitionis, nullis inferendi gradibus factis. Ubi Unum agnitum est, [[unio mystica]] adest.
 
Ascensu facto descensus incipit, quo itinere inferior quaeque hypostasis ex superiore concluditur. Haec [[emanatio]] in tempore non fit, nam nulla mutatio est, sed de primordiis entium agitur et, quibus condicionibus logicis alterum ab altero dependeat, inquiritur. Intellectus emanat ex Uno, quia est, quo modo Unum se intelligere possit. Quidquid Intellectu de Uno percipitur procul est a perfectione, atquin optimum usu est. [[Anima]] autem mutabilitatem et temporalitatem veritati [[Intellegentia|Intellectu]] perspectae addit.<!--
 
== De Neoplatonismo Christiano ==