Quantum redactiones paginae "Carcer" differant

29 octeti additi ,  6 years ago
de "habeas corpus"
m (nova formula illarum 10,000 paginarum)
(de "habeas corpus")
At [[Officium Consociationis Nationum de Medicamentis et Scelere]] "Vade mucum"{{dubsig}} divulgavit, ut homines [[vulnerabilitas socialis|vulnerabiles]] sicut cum [[invaliditas|invaliditate]] vel [[LGBT]] protegentur a [[Pactio de iuribus hominum invalidorum|Pactione de iuribus hominum invalidorum]], [[Yogyakartae Principia|Yogyakartae Principia]] cetera [[internationalis iurum humanorum lex|pactione internationali de iuribus humanis]].<ref>[http://www.unhcr.org/refworld/docid/4a0969d42.html Vade mecum de hominibus in carcere cum necessitatibus specialibus, pp.12-48 et p.110].</ref> Etiam Regula Minima de Tractatione Hominum in Carcero a [[Consociatio Nationum|Consociatione Nationum]] stat.<ref>[http://www2.ohchr.org/english/law/treatmentprisoners.htm Regla Minima de Tractatione Hominum in Carcere] CN situs.</ref>
 
Apud [[Roma antiqua|Romanos antiquos]],<ref>Sequentia secundum ''Der Kleine Pauly, s.v. ''carcer.''</ref> carcer diu non erat modus poenae, sed locus ad custodiendos [[reus|reos]] usque ad [[iudicium]] vel [[cruciatus|supplicium]]: ''carcer ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.''<ref>[[Ulpianus]], Dig. 48,19,8,9.</ref> Erat etiam locus strangulationis, ut legimus in [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustii]] de coniuratione [[Lucius Sergius Catilina|Catilinae]] libro<ref>55,3 f.</ref> vel in [[Titus Livius|Livii]] opere<ref>29,19.</ref>, quod ''[[ab urbe condita]]'' inscriptum est. Temporibus demum imperatorum carcer paulatim fiebat poenae modus, ut ''vincula'' sive ''perpetua'' sive ''temporaria''.
 
Notissimus urbis [[Roma]]e carcer fuit [[Tullianum (carcer)|Tullianum]], sub [[carcer Mamertinus|carcere Mamertino]] in clivo [[mons Capitolinus|montis Capitolini]]. Fuerunt autem carceres etiam ille locus in circo iuxta utrumque latus [[porta pompae|portae pompae]], ubi [[equus|equi]] cum curribus ad incurrendum parati signum exspectaverunt.
*[[Castra carceralia]]
*[[Gulagia]]
*[[Habeas corpus]]
*[[Iura humana]]
*[[Internationalis iurum humanorum lex]]
20 660

recensiones