Quantum redactiones paginae "Recuperatio Hispanica" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 1:
[[Fasciculus:Ronda Minaret-Kirchturm2004.jpg|thumb|Hoc [[campanarium]] olim minaretum fuit. Etsi plurimae meschitae funditus deletae sunt nonnulla minareta campanis superimpositis campanaria facta sunt.]]
 
'''Recuperatio Hispanica''' ([[Hispanice]] et [[Lusitane]]:'' Reconquista'', ([{{IPA|rekoŋˈkista}}], [[Arabice]]: الاسترداد, al-ʼIstirdād) designat expugnationem [[Iberia|Ibericae paeninsulae]] per successores Christianos [[Visigothi|regni Visigothorum]]. Cum initio inter annos 711–719 exercitus islamici ex Africa traiecti (imprimis [[Arabes]] atque [[Mazicani]] [vel Berberes] ) regnum Visigothum evertissent totamque fere paeninsulam subiecissent paucis annis post in [[Principatus Asturiarum|Asturia]] motus terrae olim Christianae recapiendae ortus est, qui cum inciperet iam anno 718 inciperet solum conclusa est 1492, quo anno subactum est [[Regnum Granatae|regnum Granatae]].
 
Quamquam hodie late disseminatum est, nomen ''Reconquista'' temporibus mediae aevii nondum inventum est, sed aetate recentiori in [[Francogallia]] ortum est. [[Sesnandus Davides]] in scriptis suis anno 1080 eo nomine primo usus esse putatur. Quamquam tempora recuperationis saepe pro bello continuo inter Christianos et Musulmanos habentur, revera potius assidua certamina utriusque factionis inter se aestimanda sunt.