Quantum redactiones paginae "De republica Lacedaemoniorum (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Ita ex ordine laudat quae ad eugeniam, quae ad educationem, exercitationem corporum, epulas communes pertinent ; item quod artificiis exercendis victum vel etiam divitias quaerere cives vetantur, quibus nihil nisi milites esse licet, similiter quae ad observantiam legum magistratuumque, quaeque ad disciplinam et virtutem militarem pertinent comprobat atque ceteris Graecis opponit. Postremo de [[Reges Spartae|regibus]] disserit atque diuturnitam stabilitatemque regni Spartae ad caelum extollit, cum ceterae civitates Graecae frequentibus rebus novis turbatae essent atque etiamtunc turbarentur. Maximumque argumentum praestantiae institutorum Spartae hanc immutabilitatem iudicat.
 
==De ultimo capitulo<ref>Cap. XIV in manuscriptis, cap. XV et ultimum apud plerosque nonnullos editores recentiores.</ref>==
Ut in [[Cyropaedia]], extremo libello ''de Republica Lacedaemoniorum'' breve capitulum legimus omnem priorem laudationem velut subruens atque negans Lacedaemonios , tempore quidem quo scribit auctor, communibus vitiis contaminatos Lycurgi decretis adhuc obtemperare. Plerique critici<ref>Pauci ut apocryphum expungunt.</ref> hanc vituperationem ab ipso Xenophonte multo postea additam arbitrantur ac fortasse ne in lucem quidem vivo auctore editam esse. Nonne enim senior factus et eventis doctus intellegere potuit Xenophon sese multo pulchriorem quam reapse erat rempublicam Lacedaemoniorum vidisse? Excellentia praeterea Lycurgi legum salva manet, quoniam neglectis eis tantum Sparta consenuit.