Quantum redactiones paginae "Nicephorus Gregoras" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 2:
 
== Vita ==
Qua gente natus ille sit non traditur. Parentes eo adhuc puero defuncti esse ipseque a episcopo [[Heraclea Pontica|Heracleae Ponticae]] Ioanni acceptus eruditusque videtur. Anno 1315 [[Constantinopolis|Constantinopolim]] profectus ibi mox famulus [[Theodorus Metochites|Theodori Metochitis]] factus est amicitiaque cum patriarcha Ioanni XIII iunctus est, qui indoles discipuli docti magni aestimaret. Imperator ipse [[Andronicus II Palaeologus]] propter discendi studium eius ingeniumque dicendi mox ei favebat eumque ''chartophylacem'' (i.e. custos tabulariorum) creari cupiebat. Gregoras autem cum sese ipsum muneris indignum censeret quod administrandi imperitus esset hunc honorem negavit neque id amicitiae eorum offecit. Etsi Gregoras anno 1324 proposuit translaticii calendarii errores emendari imperatori talia experiri propter communem opinionem renitentem difficilius videbatur quam ut institui possint. Duobus solum saeculis post [[papa]]e [[Gregorius XIII|Gregorio XIII]] obtigit eiusmodi emendationem perficere. Anno 1326 Gregoras ab imperatore in [[Serbia|Serbiam]] missus verum plerumque studiis suis indulgebat. Andronico anno 1328 a nepote [[Andronicus III Palaeologus|Andronico III Palaeologo]] imperio deposito GregorioGregorae ruina fortunarum parata est vitamque ipse in obscuro otio degere coactus neque ultra multatus est. Praeceptor autem eius Theodorus Metochites in exilium mitti passus est. Nihilominus Gregoras cum utroque firmas amicitias servabat depositumque imperatorem aliquotiens in carcere visitabat.
 
Inter annos 1329 et 1333 Gregoras a quibusdam aemulatoribus infamari visus est, qui famae eius ut peritissimus homo nocere in animo haberent. Anno 1331 bis declamationis publicae una cum [[Barlaam Calaber|Barlaam Calabri]] intererat eumque in diverbio vicit. Ille alacritate mentis superatus famam eius ad excelsa auxit operaque eius iterum atque iterum duplicabantur. Anno 1332 profecto et Andronicus II (qui 1330 se invito tonsuram accipere coactus est) et Theodorus amiserunt.