Quantum redactiones paginae "Dubliners" differant

Content deleted Content added
Poecus (disputatio | conlationes)
amplificatio
Linea 1:
{{in progressu}}
'''''Dubliners''''' ([[Latine]] ''Eblanenses'') est collectio [[fabula]]rum ab [[Hibernia|Hibernico]] auctore [[Iacobus Joyce|Iacobo Joyce]] [[Anglice]] scripta. Quindecim constat fabulis, quarum quisque de [[Eblana|Eblanensibus]] quibusdam personis ficticiis earumque gestis narrat. Primum anno [[1914]] opus editum est ab editore [[Grant Richards]] [[Londinium|Londinii]].
 
==Fabulae==
Fabularum quisque aliis remotis suam habet rationem, personas resque gestas proprias narrans, itaque argumentum unum omnibus commune inveniri nequit. Tamen videtur fabulas nonnullas eventa haud gravia, saepe cottidiana, narrare, alias autem tristia, omnes vero animum habitumque hominum nitidis verbis perscrutari. [[Solitudo]], frustratio, curae vitae quidem multum operi adsunt. Notatum est fabulis prioribus pueros personas principes habere, ulterioribus autem vetustiores: etenim Iacobo Joyce magni momenti sunt tres aetates vitae, quae secundum eum sunt pueritia, adulescentia, aetas adulta.
 
Hic index fabularum: