Quantum redactiones paginae "Cimon Georgiev" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|left|Cimon Georgiev '''Cimon Georgiev Stojanov''' (Bulgarice ''Кимон Георгиев Стоянов'' (natus die 11 Augus...'
 
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1923]] seditioni militari interfuit, qua praeses ministrorum [[Alexander Stambolijski]] depositus est. Anno [[1926]] brevi tempore administer commeatus in consilio ministrorum [[Andreas Ljapcev|Andreae Ljapcev]] fuit. Anno [[1930]] sodalis factionis dextrae "Zveno" (Lat. ''Catena'') factus est. Mense Maio [[1934]] alteri seditioni interfuit et die [[19 Maii]] [[Primi ministri Bulgariae|Praeses ministrorum]] Bulgariae atque pro tempore etiam administer rerum exterarum nominatus est. Quos honores ad diem [[22 Ianuarii]] [[1935]] tulit. Hoc tempore factiones dissolvi iussit atque Rem Publicam condere in animo habuit. Qua de causa [[Boris III (rex Bulgariae)|Boris III]] rex Bulgariae eum dimisit. Ad mortem damnatus e patria fugit, postea revertebat et a rege veniam accipit. Aliquot annos autem in carcere manere debuit. Inter [[Bellum Orbis Terrarum II]] iterum praefectus militum fuit et legionem duxit. Cum mense Septembri [[1944]] exercitus [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] finibus Bulgariae immineret, Georgiev seditionem coepit, qua consilium ministrorum [[Constantinus Muraviev|Constantini Muraviev]] depositum est. Ipse die [[9 Septembris]] [[1944]] iterum praeses ministrorum factus est. Brevi tempore post [[Moscovia]]e indutias cum Unione Sovietica signavit. Quamquam Communistae rerum Bulgariae paulatim potiti sunt, Georgiev ad usque [[23 Novembris]] [[1946]] praeses ministrorum mansit. Die [[15 Septembris]] eiusdem anni Res Publica Popularis Bulgariae proclamatus est. Successor eius [[Georgius Dimitrov]] Communista eum praesidem ministrorum vicarium nominavit. Idem ad usque [[11 Decembris]] [[1947]] etiam administer rerum exterarum erat. Factione eius "Zveno" anno [[1949]] dissoluta nunc ad nullam factionem pertinuit. Fuit deinde administer progressus et commeatus et ad usque annum [[1959]] administer progressus.
 
== Nexus externi ==
{{commonscat|Kimon Georgiev|Cimonem Georgiev}}
* [http://encyclopedia2.thefreedictionary.com/Kimon+Georgiev Biographia apud encyclopedia2.thefreedictionary.com (lingua Anglica)]
 
{{Primi ministri Bulgariae}}
 
{{Lifetime|1882|1969|Georgiev, Cimon}}
 
[[Categoria:Milites Bulgariae]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum II]]
[[Categoria:Primi ministri Bulgariae]]