Quantum redactiones paginae "Catharina Aragonensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q162819 sunt
+link
Linea 5:
'''Catharina [[Corona Aragoniae|Aragonensis]]''' (nata ''Catalina de Aragón'' die [[16 Decembris]] [[1485]] in [[Complutum|Compluto]] - mortua est die [[7 Ianuarii]] [[1536]] in [[oppidum|oppido]] [[Cinnibantum|Cinnibantensi]]) erat prima e sex uxoribus [[Henricus VIII|Henrici VIII]], regis [[Anglia]]e. Parentes erant ''reges Catholici'' dicti ([[Isabella I (regina Castellae)|Elisabetha I]] Castellae et [[Ferdinandus II (rex Aragoniae)|Ferdinandus II]] Aragoniae).
 
Anno [[1501]] Catharina filio [[Henricus VII (rex Anglicus)|Henrici VII]] Angliae, [[Arthurus Tudor|Arthuro Tudori]], nupsit. Cum Arturus [[princeps Cambriae]] esset, ad castellum [[Luda|Ludensis]] in Cambria missus est ad consilium Cambriae ducendum. De more Catharina maritum suum comitata est. Aliquot menses post pestilentiam Arthurum sumpsit, Catharina ipsa vix supervivente. [[Papa|Summus pontifex Christianorum]] ei concessit ut fratrem minorem Arthuri, futurum regem Angliae [[Henricus VIII|Henricum VIII]], in matrimonium acciperet ([[Henricus VIII]] eam in matrimonium duxit testamenti patris causa). Hoc matrimonium anno [[1509]] post coronationem [[Henricus VIII|Henrici VIII]] factum est.
 
Catharina Aragonensis erat sat populo grata, et matrimonium duodeviginti annos felix fuisse videtur. At Henricus sollicitabatur quod uxor eius filium (et successorem) non peperisset. Primus infans anno [[1510]] iam mortuus natus est. Anno [[1511]] filius Henricus natus est, sed iam post quinquaginta duos dies mortuus est. Postea Catharina iterum infantem mortuum peperit, et filius secundus etiam mox mortuus est. Mense [[Februarius|Februario]] anno [[1516]] filia Maria nata est - futura [[Maria I (regina Anglica)|Maria I]], regina Angliae. Anno [[1518]] ultimum infantem mortuum peperit.