Quantum redactiones paginae "Historia biologiae" differant

m
Summarium vacuum
m
m
'''Historia biologiae''' scientiam rerum [[vita|vivarum]] ab [[antiquitas|antiquitate]] ad hoc tempus investigat. Quamquam notio unae disciplinae cohaerentis [[biologia]]e solum saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex traditionibus [[medicina]]e et [[historia naturalis|historiae naturalis]] emerserunt, qui ad [[ayurveda]]m, [[medicina Aegypti antiquae|medicinam Aegypti antiquae]], opera [[Aristoteles|Aristotelis]] et [[Galenus|Galeni]] extenduntur. Haec scientia antiqua in [[Medium Aevum|Medio Aevo]] elaborata est medicis philosophisque Musulmanis, talibus qualis est [[Avicenna]]. In [[Renascentia litterarum|Renascentia]] Europaea et [[Novum Aevum|Novo Aevo]] cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter studium novum [[empiricismus|empiricismi]] et inventionem multorum [[organismus|organismorum]] novorum. Eminentes viri huius motus erant in [[physiologia]] [[Vesalius]] et [[Gulielmus Harvey|Harvey]], qui [[experimentum|experimentis]] observationeque deligentis uti sunt, et in historia naturali [[Linnaeus]] et [[Buffonus]], qui [[Classificatio biologica|vitae diversitatem]] et [[fossile|fossilia]] classificare, atque organismorum [[crescentia]]m et [[mores]] investigare coeperunt. [[Microscopium|Microscopia]] mundum antea ignotum [[microorganismus|microorganismorum]] ac [[cellula]]rum patefecit. Momentum crescente [[theologia naturalis|theologiae naturalis]], partim responsi [[philosophia mechanica|philosophiae mechanicae]], auctum stimulavit [[historia naturalis|historiae naturalis]], quamquam de [[argumentum teleologicum|argumento teleologico]] a religione dato pendebat.
 
Saeculis [[saeculum 18|duodevicesimo]] et [[saeculum 19|undevicesimo]] scientiae biologicae, tales quales sunt [[biologia]] et [[zoologia]], facti sunt disciplinae cum professionibus distinctis coniunctis. [[Lavoisierius]] et alii scientifici mundos animatum inanimatumque per [[physica]]m et [[chemia]]m connectere coeperunt. Exploratores-naturalistae, ut [[Alexander von Humboldt|Humboldt]], interactionem inter organismos et locos eorum exquisiverunt, fundamentum iacentes [[biogeographia]]e, [[oecologia]]e, [[ethologia]]e. Naturalistae [[essentialismus|essentialismum]] repudicare et momentum [[exstinctio]]nis ac mutabilitatem [[species|specierum]] considerare coeperunt. [[Theoria cellularum]] novum conspicuum de basi vitae dedit. His adeptionibus atque effectibus [[embryologia]]e et [[palaeontologia]]e [[Carolus Robertus Darwin|Carolus Darwin]] [[synthesis|synthesim]] elaboravit: theoria [[evolutio]]nis per [[selectio naturalis|selectionem naturalem]]. Saeculo undevicesimo fierunt casus theoriae [[generatio spontanea|generationis spontaneae]] et ascensus [[theoria microbiana|theoriae microbioticae]] [[morbus|morborum]].
 
Cum opera [[Gregorius Mendel|Mendel]] prima parti [[saeculum 20|saeculi vicesimi]] denuo inventi sint, [[Thomas Hunt Morgan]] cum discipulis suis theoriam [[genetica]]e elaboraverunt. Annis 1930 genetica et selectio naturalis in [[synthesis evolutionis hodierna|synthese evolutionis hodierna]] coniunctae sunt. Novae disciplinae rapide creverunt, praecipue postquam [[Iacobus Dewey Watson|Watson]] et [[Franciscus Crick|Crick]] structuram [[Acidum desoxyribonucleicum|acidi desoxyribonucleici]] agnoverunt. Post constitutionem [[dogma centrale|dogmatis centralis]] et explicationem [[codex geneticus|codicis genetici]], biologia magnam partem divisa est in partes duae: biologiam organismos totos et organismorum greges tractantem et biologiam elementa minora tractantem (biologias [[biologia cellularis|cellularem]] et [[biologia molecularis|molecularem]]). Fini tamen saeculi vicesimi haec divisio reversi coepit. Hodie biologistae organismorum artes moleculares saepe utunur, et biologistae moleculares et cellulares interactionem inter gena et loca indagant, etiam geneticam gregum organismorum.<!--population genetics-->
24 535

recensiones