Quantum redactiones paginae "Historia biologiae" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Historia biologiae''' scientiam rerum [[vita|vivarum]] ab [[antiquitas|antiquitate]] ad hoc tempus investigat. Quamquam notio unae disciplinae cohaerentis [[biologia]]e solum saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex traditionibus [[medicina]]e et [[historia naturalis|historiae naturalis]] emerserunt, qui ad [[ayurveda]]m, [[medicina Aegypti antiquae|medicinam Aegypti antiquae]], opera [[Aristoteles|Aristotelis]] et [[Galenus|Galeni]] extenduntur. Haec scientia antiqua in [[Medium Aevum|Medio Aevo]] elaborata est medicis philosophisque Musulmanis, talibus qualis est [[Avicenna]]. In [[Renascentia litterarum|Renascentia]] Europaea et [[Novum Aevum|Novo Aevo]] cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter studium novum [[empiricismus|empiricismi]] et inventionem multorum [[organismus|organismorum]] novorum. Eminentes viri huius motus erant in [[physiologia]] [[Vesalius]] et [[Gulielmus Harvey|Harvey]], qui [[experimentum|experimentis]] observationeque deligentis uti sunt, et in [[naturalismus|naturalismo]] [[Linnaeus]] et [[Buffonus]], qui [[Classificatio biologica|vitae diversitatem]] et [[fossile|fossilia]] classificare, atque organismorum [[crescentia]]m et [[mores]] investigare coeperunt. [[Microscopia]] mundum antea ignotum [[microorganismus|microorganismorum]] patefecit, fundamentum [[theoria cellularum|theoriae cellularum]]. Momentum crescente [[theologia naturalis|theologiae naturalis]], partim responsi [[philosophia mechanica|philosophiae mechanicae]], auctum stimulavit [[historia naturalis|historiae naturalis]], quamquam de [[argumentum teleologicum|argumento teleologico]] a religione dato pendebat.
 
Saeculis [[saeculum 18|duodevicesimo]] et [[saeculum 19|undevicesimo]], scientiae biologicae, tales quales sunt [[biologia]] et [[zoologia]], facti sunt disciplinae cum professionibus distinctis coniunctis. [[LavoisierLavoisierius]] et alii scientifici mundos animatum inanimatumque per [[physica]]m et [[chemia]]m connectere coeperunt.
 
[[Categoria:Historia scientiae]]
24 525

recensiones