Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Anne Hutchinson on Trial.jpg|thumb|"Anna Hutchinsonia in iudicio", illustratio [[Edwinus Austin Abbey|Edwini Austin Abbey]]]]
'''Anna Hutchinsonia'''<ref>{{Hofmannus}}, s.v. "[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0552b.html Hutchinsonia]".</ref> ([[Anglice]] ''Anne Hutchinson'', nata ''Anne Marbury'' anno 1591, mortua anno 1643) fuit suasrix [[Puritanus|Puritana]], mater quindecim liberum, particeps in [[controversia antinomiana]], quae novam [[Colonia Sinus Massachusettensium|Coloniam Sinus Massachusettensium]] ab anno 1636 ad annum 1638 quassitquassavit. Opiniones religiosae eius valentes a clero Puritano constituto in regione [[Bostonia]]e dissederunt; populi favor eius [[schisma]] theologicum creavit, quod experimentum religiosum Puritanorum in Nova Anglia perditum iri videbatur. Ad extremum iudicata et condemnata est; tum cum multis adiutoribus suis eiecta est ex [[colonia]].
 
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit; ibi matrimonio se coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Iohannes Cottonus|Iohannem Cottonum]] sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno 1633 emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescrentecrescenti Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit [[obstetrix]], requirentibus auxilium utilis, ac sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, [[Henricus Vane]].
 
Sectatrix Cottoni, "[[foedus in Bibliis|foedus]] [[gratia]]e" (vide [[theologia foederalis|theologiam foederalem]]) sustinebat, quoniam accusabat ministros loci (praeter Cottonum et maritum sororis mariti Ioannem Wheelwright) "foederis [[opus|operum]]" praedicandi. Postquam multi ministri de opinionibus Hutchinsoniae et sociorum eius questi sunt, erupit controversia antinomiana, post quam Hutchinsonia, iudicata et condemnata, eiecta est ex colonia. Consecutum est iudicium ecclesiasticum in quo [[excommunicatio|excommunicata]] est. A conditore [[Providentia (Rhodensis Insula)|Providentiae]] [[Rogerius Williams|Rogerio Williams]] confirmata, Hutchinsonia cum multis adiutoribus coloniam [[Portus Ostium (Rhodensis Insula)|Portum Ostium]] statuit in regione quae postea [[Colonia Rhodensis Insulae et Deductionum Providentiae]] facta est. Post paucos annos maritus mortuus est, et minae Rhodensis Insulae a Massachusettensio subiciendae Hutchinsoniam coegerunt migrare omnino ultra potestatem Bostoniae in terras [[Batavi|Batavorum]], [[Nova Belgica|Novam Belgicam]]. Cum liberis ad celebrem lapidem regionis Split Rock se conlocavit, in loco qui postea fit [[Bronx]], pars [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]. Inter Europaeos et tribum [[Siwanoy]] erant multae contentiones. Mense Augusto anno 1643 Hutchinsonia cum quattuordecim ceteris ex domo suo ab Indis caesa est. Sola superstes fuit filia eius [[Susanna Cole|Susanna]], novem annos nata, quae capta est.