Quantum redactiones paginae "Boris Ieltsin" differant

Content deleted Content added
m Comitati→Comitatus
No edit summary
Linea 19:
Die [[12 Iunii]] [[1991]] praeses Russiae factus est. Mense Decembri 1991 cum [[Ucraina]]e et [[Ruthenia Alba|Rutheniae Albae]] Praesidibus Unionis Sovieticae dissolutionem et [[Independentium Civitatum Foederatio]]nis procreationem subscripsit.
Etiam minister primus annis [[1991]]-[[1992]] et inceptor correctionum oeconomicarum politicarumque in Russia fuit. Mense Octobri [[1991]] Boris Ieltsin transformationis oeconomicae mercatus consilium proposuit. Ab anno [[1992]] Praeses privatis proprietates publicas exiguo nummo obtulit. Decreto, quod Ieltsin mense Septembri [[1993]] edidit, et bellicis tormentis Soviet Supremum exstrusum est, postquam certamen inter Praesidem et Soviet Supremi sodales incendit. Die [[3 Octobris]] Ieltsin vi militum seditionem Communistarum reprimi iussit. Post victoriam Ieltsin Russiae novam Constitutionem (a populo mense Decembri 1993 acceptam) promulgavit. Aliud certamen in administrationis eius temporibus primum bellum in [[Tsetsenia]] fuit (annis [[1994]]–[[1996]]. Anno [[1996]], Boris Ieltsin bis Russiae Praeses electus est. Die [[31 Decembris]] [[1999]] se magistratu abdicavit, postquam Russiae primum ministrum Putin creavit.
 
In Russia ieltsiniana "distantiae oeconomicae" inter populi varios ordines auxerunt.<!--POV?-->