Quantum redactiones paginae "Ferdinandus I (rex Bulgariae)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 35 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q151667 sunt
Linea 10:
Postquam [[Alexander I (princeps Bulgariae)|Alexander I]] primus princeps Bulgariae die [[7 Septembris]] [[1886]] abdicare coactus est, quod contra voluntatem [[Alexander III (imperator Russiae)|Alexandri III]] imperatoris [[Imperium Russicum|Russiae]] [[Rumelia Orientalis|Rumeliam Orientalem]], quae regio adhuc ad [[Imperium Ottomanicum]] pertinuerat, principatui adiunxerat, Parlamentum Bulgaricum [[Stephanus Stambolov|Stephano Stambolov]] regente eum [[7 Iulii]] [[1887]] principem Bulgariae et gubernatorem Rumeliae Orientalis elegit. Die [[11 Augusti]] Ferdinandus in patria nova advenit et [[13 Augusti]] iure iurando constitutionem confirmavit<ref>Hans Roger Madel, Ferdinand von Bulgarien, Berlin 1931, p. 33</ref>. Imperia Russicum et Ottomanicum novum principem non prius quam anno [[1896]] probaverunt.
 
Novus princeps [[Stephanus Stambolov|Stephanum Stambolov]] [[Primi ministri Bulgariae|Primum Ministrum]] nominavit. Qui eo magistratu ad annum [[1894]] duxit. Eo regnante Bulgaria libertatem a Russia petebat.
 
== Rex Bulgariae ==
Die [[5 Octobris]] [[1908]] nomen regis sibi sumpsit. Ferdinandus Bulgariam [[1912]] in [[Bellum Balcanicum Primum]] duxit, victor contra [[Imperium Osmanicum]] exiit atque vastos agros ad regnum adiunxit. Sed [[Bellum Balcanicum Primum|Bello Balcanico Secundo]] a sociis pristinis victus est et partem agri expugnati amisit. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] orto Bulgaria mense Septembri [[1915]] ad [[Imperium Germanicum]], [[Imperium Austro-Hungaricum]] atque ad [[Imperium Ottomanicum]] accessit, ut regiones amissas iterum possideret. Sed die [[30 Septembris]] [[1918]] prima civitas huius foederis pacem petere coactus est. Paucis deis post Ferdinandus se rego abdicavit, [[Boris III (rex Bulgariae)|Boris III]] filius eius successor nominatus est.
 
== Exsul ==
Ferdinandus dehinc in exilium iter fecit et ad usque mortem [[Coburgum|Coburgi]] vivebat.
 
== Notae ==