Quantum redactiones paginae "Cultura" differant

Content deleted Content added
m ~ ; 1000 paginae
Linea 142:
Quoniam McGrew anthropologos debere animum attendere ad mores sicut communicatio et usus instrumentorum quia non habent accessum ad mentem adfirmavit, arguit tamen Holloway linguam humanam ususque instrumentorum, primis instrumentis lapideis inter [[fossile|fossilia]] ascriptis, permagni significare diversitates inter humanos et non humanos, et tales diversitates cognitivas [[evolutio hominis|evolutionem humanam]] vicissim explicare.
 
Rogat Holloway non an alii primates communicent, discant, vel instrumenta faciant, sed ''quomodo'' ei has res faciant. "[[Patata]]s in [[mare]] lavare, [[folium|folia]] a ramis ad isoptera capienda avehere," et alia usus instrumentorum eruditionisque exempla "sunt iconica, et abs circumiectis ad animal non est responsum ([[Anglice]]: ''[[feedback]]'')" (Holloway 1969:400). Humana autem instrumenta ab forma naturali libertatem exprimunt quae in promptu cogitationem symbolicam ponit: "In praeparatione bacilli ad isoptera edenda, coniunctio inter opus et materiem est [[icon culturalis|iconica]]; facere instrumentum lapideum, ex contrario, nullam coniunctionem necessariam inter formam ultimi operis et primae materiei significat" (Holloway 1969:401).
 
Secundum Holloway, nostri parentes non humanis, sicut parentes hodiernarum simiarum et aliorum primatum, peritias motoricas sensilesque, noscendi studium, memoriam, et intellegentiam, fortasse cum variationes<!--of degree--> communiter habent. "Cum hae res cum unica arbitrariae productionis natura (hoc est, [[symbolizatio]]nis) et impositione integrantur,{{dubsig}} homo qua homo culturalis apparet" (Holloway 1969:399).