Quantum redactiones paginae "Eternal Sunshine of the Spotless Mind" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Joel et Clementina in [[Hamaxostichus|hamaxosticho]] inter se incurrunt adamantque, etiamsi naturá dissimillimi videntur. Inscientes autem sunt se antea convenisse et amore captos esse.
 
Clementina tum post rixárixam molestámolestam angore capta a societate nomine ''Lacuna Inc.'' petiverat, ut omnes suas memorias Joelis delerent, quam rem societas perfecerat. Cum autem Joel percepisset Clementinam ita decrevisse, is quoque recordationes Clementinae curavit delendas. Joele dormiente societatis operarii illud faciendum incohaverunt, sed Joel horas meliores recordatus non iam cupivit Clementinae oblivisci, quamobrem ad unam tantum memoriam reservandam nixus est, sed patet eum id facere nequire. Itaque neuter alterorum recordati sunt, cum iterum convenirent.
 
Eodem tempore ac memoriae de mente Joelis deletae sunt, Maria, operaria Lacunae Inc., comperit se et Howard, praefectum eiusdem societatis, olim in consuetudine esse, quas memorias de Mariae mente amotas esse. Illa perturbata munus deposuit et omnibus societatis clientibus clam nuntiat societatem memorias eorum delevisse.