Eternal Sunshine of the Spotless Mind
Eternal Sunshine of the Spotless Mind est pellicula anno 2004 divulgata, partim comoedia romantica partim pellicula ad genus scientia ficticia pertinens. De duobus pristinis amatoribus narrat, qui machiná quadam suas memorias alterorum delendas curant. Pellicula nomen suum accepit a poemate Alexandri Pope de amore tragico et oblivione scribentis.
Argumentum
recensereJoel et Clementina in hamaxosticho inter se incurrunt adamantque, etiamsi naturá dissimillimi videntur. Inscientes autem sunt se antea convenisse et amore captos esse.
Clementina tum post rixam molestam angore capta a societate nomine Lacuna Inc. petiverat, ut omnes suas memorias Joelis delerent, quam rem societas perfecerat. Cum autem Joel percepisset Clementinam ita decrevisse, is quoque recordationes Clementinae curavit delendas. Joele dormiente societatis operarii illud faciendum incohaverunt, sed Joel horas meliores recordatus non iam cupivit Clementinae oblivisci, quamobrem ad unam tantum memoriam reservandam nixus est, sed patet eum id facere nequire. Itaque neuter alterorum recordati sunt, cum iterum convenirent.
Eodem tempore ac memoriae de mente Joelis deletae sunt, Maria, operaria Lacunae Inc., comperit se et Howard, praefectum eiusdem societatis, olim in consuetudine esse, quas memorias de Mariae mente amotas esse. Illa perturbata munus deposuit et omnibus societatis clientibus clam nuntiat societatem memorias eorum delevisse.
Joel Clementiaque, postquam illos eventus cognoverunt, obstupefacti sunt et Clementia non iam eocum in consuetudine vult vivere timuens, ne rursum res male gesturi atque rixaturi sint. Joel autem nihilominus iterum conari avet, quod denique facere consentiunt.
Partes principales
recensereActor/actrix | Persona |
Iacobus Carrey | Joel |
Catharina Winslet | Clementina |
Christina Dunst | Maria |
Thomas Wilkinson | Howard |
Elia Wood | Patricius |
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |