Quantum redactiones paginae "Anna (regina Britanniae)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
{{L1}}
{{FA stella}}
[[Fasciculus:Anne, Queen of Great Britain.jpg|thumb|right|Anna regina Angliae[[Anglia]]e, Hiberniae[[Hibernia]]e, Scotiae[[Scotia]]e usque ad [[1707]], Hiberniae atque Britanniae regina ab anno [[1707]].]]
'''Anna Stuart''' ([[6 Februarii]] [[1665]]–[[1 Augusti]] [[1714]]) et [[Anglia]]e et [[Scotia]]e regina erat ab anno 1702 usque ad 1707 et regina [[Hibernia]]e ab anno 1702 usque ad mortem. Die [[1 Maii]] [[1707]], Anglia et Scotia in unum regnum coniunctis, Anna facta est regina prima [[Britannia]]e. Fuit ultima e domo Stuartorum regina Anglica; [[Georgius I (rex Britannicus)|Georgius I]], qui ei in throno succedit, e domo Hannoverorum erat.
 
Linea 9:
Annae pater, religionis [[Ecclesia Catholica|Catholicae]], [[Iacobus II (rex Anglicus)|Iacobus II]], revolutione gloriosa [[1688]] expulsus est; eius successores erant [[Gulielmus III (rex Anglicus)|Gulielmus III]], religionis Calvinisticae, atque [[Maria II (regina Anglica)|Maria II]], Annae soror et sororis maritus. Ipsa mutationem regis non sanguineam patri potentiam abripientem Anna adiuverat.
 
Nullus infans [[Maria II (regina Anglica)|Mariae II]] aut Annae supervixit adolescentiam, itaque [[Iacobus II (rex Anglicus)|Iacobus II]], religionis [[Ecclesia Catholica|Catholicae]], a throno expulsus aut eius progenies postulationes throni Angliae facere potuisset. Qua de causa Angliae Parlamentum legem decrevit qua permisit domu Guelforum Anna mortua in Angliae throno succedere. Lege illa non minus quam 50 heredes throni religionis [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] genere postulationem maiorem Angliae throni habentes neglecti sunt. Scotiae Parlamentum primo eam legem abnuere voluit, sed coactus est approbare e. g. angustiis mercaturae Scotiae maxime nocentibus. Decretum Unitatis, quo Anglia et Scotia in Britanniam se coniunxerunt, consequentia sermonum erat sequentium. Sic factum est, ut non modo genus, sed etiam religio Protestantica neccesarii essent ad faciendum heredem Angliae throni.
 
[[Fasciculus:Marlborough-duke-first.jpg|thumb|right|[[Ioannes Churchill]], Mariburiensis dux, pictus a Domino Godefrius Kneller circa [[1705]]. Annae efficacissimus erat exercitus dux.]]
 
Praeterea revolutione gloriosa facta est Anglia inimicus Franciae. Paene omni tempore, Anna quo regebat, Anglia pars foederis Hagae implicata in bello de successione Hispanica, quo Anglia una cum Batavia, Prussia, domu Hannoverorum, et Imperio conata est auctoritatem Franciae in Europa auctam impedire. Simul in Anglia florentes fuerunt, et cultura et frugalitas, quod maximam censitur monstrationem fuisse Angliae potentiae a tempore [[Henricus V (Rex Anglicus)|Henrici V]] regis. Pacificatione speciali Traiecti ad Rhenum facta anno [[1713]], Anglia deseruit foedus illud, sed eo facto fundamenta posuit aucti Angliae imperii decimo octavo in saeculo. Anna ipsa minime magnam fecit collationem earum rerum; neque docta neque prudens erat, et vitam egit rumores audiens et cum chartis ludens. Descriptiones eius vitae eam fuisse animo brutam, refractariolam, atque magis pavidam feminam dicunt.
Line 30 ⟶ 31:
== Annae Vita ==
=== Annae primi anni ===
[[Fasciculus:Earl-of-clarendon.jpg|thumb|Annae avus, Eduardus Hyde, Comes Clarendonis.]]
Anna filia secunda Iacobi, Ducis Eboraci et posterioris [[Iacobus II (rex Anglicus)|Iacobi II]] regis, erat. Mater erat Domina Anna Hyde, Eduardi Hyde filia, primi Comitis oppidi Clarendon, viri politici auctoritatem magnam habentis Angliae. Avunculus regebat Angliam [[Carolus II (rex Anglicus)|Carolus II]]. Anna Mariaque infantes unici erant Ducis Eboraci et eius uxoris adolescentias superviventes. Sed Anna passa est oculi aegrotatione, ut iam puella minima mitteretur Galliam, ut ibi medicina curaretur. In initio vixit apud avam, Henriettam Mariam reginam, posteaque apud materteram, Henriettam Annam, Ducem muliebrem oppidi Orléans. 1670 Anna Gallia Angliam rediit. Circa annum [[1673]] novit Saram Jennings acceptam in ministras uxoris secundae Eboraci Ducis, Mariae Beatricis de Modena, puellam parvam. Quamquam altera natu maior erat quinque tempore annorum altera, amicitia inter eas facta est multos per annos durans et sic causa facti Saram Churchill postea consultricem maximam habentem fore Angliae auctoritatem reginae.
 
Line 42 ⟶ 43:
 
Iacobus maxime volebat heredem suum esse religionis Ecclesiae Catholicae Annaeque promittebat eam ad Catholicismum conversam heredem throni suam fore. Anna maxime pia autem mansit fide Anglicano. Cum Iacobus ei amplius mitteret libros de Catholica Ecclesia, tamen non suscepit maiores eam in aliam mentem adducendi temptationes.
 
[[Fasciculus:William III of England.jpg|thumb|right|[[Gulielmus III (rex Anglicus)|Gulielmus III]] - Annae approbationis gratia permissum ei est mortua uxore [[Maria II (regina Anglica)|Maria]] amplius regere.]]
 
[[Iacobus II (rex Anglicus)|Iacobus II]], cum conaretur Catholicismum iterum et Angliae incolarum religionem facere, reficere monarchiam absolutam foedusque iterum Angliae cum Gallia adipisci, non quidem valde amatus est. Sed, quia rex senex Mariaque, throni heres, religionis Protestanticae, multi censebant Angliae incolae se nunc tantum in vita videre antecedens tempus. At cogitationes illae, cum Iacobi secunda uxor, Maria Beatrix de Modena, [[1688]] pareret filium et sic throni heredem possibilem Catholicismi, mutatae sunt. Rumores infantem non a Iacobi uxore partum, sed ei clam datum esse ad Angliam iterum ad Catholicismum convertendam dixerunt. Revolutione nominata gloriosa, parata quattuor per annos, Iacobo II ne populo quidem grato potentia erepta; acie parvo Gulielmus una cum Maria uxore Batavia in Angliae litora pervenit. Fugit Iacobus II [[23 Decembris]] [[1688]] Anglia Galliam. Anna auxilium non dedit patri Gulielmique socios aggregavit. Convenit Angliae Parlamentum atque decrevit Iacobum II fuga e imperio Anglico potentiam regis prodidisse.
Line 65 ⟶ 67:
Gulielmus mortuus [[1702]]; Anna secuta est eum - ut decretum erat lege "Bill of Rights" - in Angliae thronum. Corpore Anna illo tempore iam homo mancus fuit. Et graviditates plurimi et arthritis corpus deleverant. Apporta est ad coronationem.
 
Paene eodem tempore quam principium Annae regentis bellum ordinis heredum throni Hispaniae coeptum est. Bellum ordinis heredum throni Hispaniae bellum erat de quaestione, utrum Ludovici XIV (regis Galliae) nepos, Philippus, postulationem haberet maximam throni Hispaniae. Hispaniae rex antea regens Carolus II quidem Philippum reddiderat heredem suum, sed Europae maxima pars minime approbavit successionem illam amplius augentem Galliae auctoritatem in Europae continente. Bellum ordinis heredum throni Hispaniae paene usque ad Annam mortuam durabat et auctoritatem maximam habebat pertinentem ad Angliae rationem rei publicae gerendae et externam et internam.
 
[[Fasciculus:Blenheim Palace Terrace.jpg|thumb|right|[[Palatium Blenheim]] donum Annae reginae Ioanni Churchill victoriae ab eo adeptae causa proelio apud oppidum Höchstädt acto.]]
 
Paulo post coronationem suam Anna maritum reddidit Lord High Admiral, summum classis ducem; Ioannes Churchill dux factus est exercitus. Praeterea Churchill affectus pluribus est honoribus, inter alia accepit decus Angliae summum, Decus Bracarum Voluminis, et factus est dux nomine "primus Dux Mariburiensis". Sarah Churchill, nunc ducissa Mariburiensis, et Annae multos per annos amica a utriusque pueritia adepta est officium summum, quem femina potuit adipisci hoc tempore in domu Angliae regum.
Line 79 ⟶ 82:
:''Illo fere tempore [[[1707]]] amicitia Sarae reginaeque iterum peior facta est. Eius domina dixit Sarae esse culpam factionis nomine Whig esse maximam Parlamenti partem. Anna factionem nomine Whig corde altissimo odit, sed ministri eius, tantum a factione dimidia nomine Tory adiuti, nullam viderunt potestatem amplius gerendi belli [contra Franciam] sine factione nomine Whig. Sarah amicitiam amisit reginae, quod censuerat esse suum officium reginae suadere res politicas cum Parlamento congruentes persequi. Simul apparuit subnuba. Sarah, cum vetustior esset et essent Dominae magnae officia plus potentiae habentis ministro senatus moles ei semper gravior, temptaverat se recipere sempiterno ex officio apud reginam, tot quod annos suae vitae compleverat. Amicis Annae non erant officia simplicia. Postulabat amicas totum per diem circum se esse et usque ad noctem altam secum ludere chartis. Sarah potestatem, qua se recipere potuit e conventu illo sempiterno, quaesiverat. Abigailem Hill, annexum pauperem, invenit suam compensationem. Ei monstravit vitam apud reginam officio ministrae. Post tempus breve ministra nova dilecta est a regina. Sarah sensit molem leviorem factam esse, tempore maiore vitam agebat in rure et consulebat familiae suae.''
 
(Churchill, pagina 76 sequentibusque)
 
Abigail Masham, annexus Ducis muliebris Mariburiensis, praeterea annexus erat unius ministri factionis nomine Whig Annae. Robertus Harley auctoritatem maiorem politicam assecutus erat Abigaile a regina dilecta. Et Dominus Godolphin et Ioannes Churchill deinde temptaverunt eum e officio dimittere, quod adepti sunt [[1708]]. Turma quinque hominum factionis nomine Whig - Dominus Sunderland, Thomasius Wharton, Ioannes Somers, Carolus Montagu Robertusque Walpole - maxime coepit rationem Britannicam rei publicae gerendae pertinere et itaque illi quinque homines noti erant nomine "Iunta". Illis rebus factis Harley tamen habebat auctoritatem consultor privatus reginae.
 
Line 93 ⟶ 96:
 
=== Mors et Successio ===
[[Fasciculus:GeorgeIGreatBritain.jpg|thumb|right|[[Georgius I (rex Britannicus)|Georgius I]] de Britannia - Annae successor in Britanniae throno.]]
Iacobus Franciscus Eduardus Stuartus, [[Iacobus II (rex Anglicus)|Iacobi II]] filius et Annae dimidius frater [[Ecclesia Catholica|Catholicismi]], iterum iterumque conatus erat Annae in thronum succedere. Anna aegrotatione patiente semper in Londinii tabernis homines deliberaverunt quantopere esset ille paratus ad Britanniae insulam veniendam et itaque incipiendum bellum civile. Anna ipsa minime adiuverat Sophiam Principem Hannoverorum, quae lege "Act of Settlement" decreta anno 1701 erat successorix sua. Aut eius aut filii - qui ob aetatem Sophiae magnam erat Annae successor maius verisimilis - visitationes non volebat Anna. Sophia Princeps Hannoverorum mortua est [[Iunius|Iunio]] [[1714]] et modo duos menses post Anna etiam coepit pati aegrotatione gravissima. Ultimi dies eius minime fuerunt pleni dignitatis, controversiae ministrorum etiam in cubiculo morientis factae sunt. Paulo etiam ante amissionem conscientiae [[30 Iulii]] Anna urgentibus ministris nominavit novum caput regentium. Interea factionis secutores nomine Whig, qui censuerunt auctoramentum esse legem ordinis heredum throni atque Britanniae confessionem religionis Protestanticae, paraverunt ad arma sumenda. Etiam consilium parationes fecit: