Quantum redactiones paginae "Lucianus Samosatensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 44 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q177847 sunt
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 5:
Lucianus utique et in his quae finxit operibus, quidnam novi afferret, eleganter proposuit. Gloriatus est enim [[comoedia]]m a se cum [[dialogus|dialogo]] et generibus aliis esse coniunctam. Quem [[Plato]] invenerat dialogum, eum ad argumenta nova transtulit. [[Satura]]e autem [[Menippus Gadarensis|Menippeae]] inter opera eius notissima sunt, ut quibus Menippi Gadarensis scripta ad itinera libero ingenii volatu effingenda, deos inducendos, arrogantias hominum irridendas dialogi more repetiverit. Menippus quidem ab Atheniensium comoedia vetere profectus est, cuius fabularum generis ipsius Lucianus in libro, qui ''Timon'' inscriptus est, exemplo usus est. ''Dialogi'' vero [[meretrix|''meretricum'']] , quibus illius quasi collegii cum patronis mores cum risisse, tum expressisse videtur, ad comoediam novam spectant. Nihil autem posteri magis aemulati sunt ''[[Dialogi mortuorum|Dialogis mortuorum]]'', quae [[cynismus|cynicorum]] doctrinam redolent.
 
Atqui Lucianus ''Vera Historia'' scripsit. Quae parvus liber est de itereitinere eius per caelum ad pugnandum contra milites Solis et tunc in cetum et denique ad insulam Beatorum. Hic Homero obviam ivit et aliis.
 
[[Fasciculus:Lucian Samosata.warj.png|thumb|Lucianus Samosatensis: imago ficta recentioris aevi.]]