Quantum redactiones paginae "Alexander Vaida-Voevod" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Alexander Vaida-Voevod '''Alexander''' (Dacoromanice: ''Alexandru'') '''Vaida-Voevod''' (natus 27 Februarii 1872 Bo...'
 
No edit summary
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Ab anno [[1906]] legatus Factionis Dacoromaniorum in Transilvania apud parlamentum Hungaricum pro libertatem patriae a [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]] certavit. Anno [[1918]], postquam [[Hungaria]] [[Bellum Orbis Terrarum I]] perdidit, pro unione Transsilvaniae cum Romania nitebatur. Anno [[1919]] Legatus Romaniae ad [[Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta (1919)|Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta]] fuit. Eodem anno factio eius electionem vicit et [[Vaida-Voevod]] die [[1 Decembris]] 1919 primo praeses ministrorum atque administer rerum exterarum Romaniae factus est. Sed iam [[19 Martii]] [[1920]] a [[Ferdinandus I (rex Romaniae)|Ferdinando I]] rege dimissus est, quod agros inter agricolas dividendos acerrime postulaverat. Anno [[1926]] Factionis novae Agricolarum dux electus est, annis [[1928]] - [[1930]] administer rerum interarum erat et die [[6 Iunii]] [[1932]] iterum primus minister et administer rerum exterarum nominatus est. Die [[19 Octobris]] eiusdem anni se a magistratu recessit. Sed iam [[14 Ianuarii]] [[1933]] tertio magistratum summum suscepit. Nunc acriter contra communistas egit necnon leges antisemiticas tulit. A parte factionis suae destitutus die [[29 Decembris]] 1933 officium relinquere coactus est. Nunc novam factionem dextrae extremae nomine "Frons Romanica" condidit, quae fuit ad usque annum [[1944]], cum [[Michael (rex Romaniae)|Michael]] rex Romaniae foedus armistitii cum [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] fecit. Die [[24 Martii]] [[1945]] Vaida-Voevod incarceratus est. Anno [[1946]] liberatus est, sed domum suam relinquere non debuit. Anno 1950 mortuus est.
 
== Nexus externi ==