Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrarca" differant

de poeta laureato
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 75 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1401 sunt
de poeta laureato
Linea 16:
Clericus factus circiter anno 1330, amicitiam iunxit cum Iohanne de [[Familia Columnensis|Familia Columnense]], cuius auxilio multas Europae urbes visere ibique antiquas bibliothecas explorare coepit: [[Lutetia]]m, [[Gandavum]], [[Leodium]] (ubi duas [[Cicero]]nis orationes invenit), [[Aquisgranum]], [[Colonia Agrippina|Coloniam Agrippinam]], [[Lugdunum]]. Quare initium dedit inventioni et studio de latinis operibus, quae ad illum tempus fere incognita erant.
 
Dum litteras Latinas colit, poëmata lingua Latina scripsit. Operis fama ei lauream poëticam a [[Lutetia]] et [[Roma]] oblatam meruit. In [[Capitolium|Capitolio]] coronam [[poëta laureatus|poëtae laureati]] accepit anno 1341.
[[Fasciculus:Arqu%C3%A0_Petrarca2.JPG|thumb|250px|Petrarcae sepulchrum Arquati]]
Insequentibus annis multas Italiae urbes cognovit; [[Vallis Clausa (praefectura Franciae)|Vallem Clausam]] habitavit annis 1344-1347, postea in Italiam revertit. Florentiae de visu cognovit [[Iohannes Boccacius|Iohannem Boccacium]], quocum epistulis amicitiam iunxerat. Rursus multa itinera fecit per Italicas urbes, bellis civilibus vexatas<ref>Franciscus Petrarca, ''Rerum vulgarium fragmenta'', CXXVIII</ref>. Legatus fuit inter principes et dominos, qui eius fama usi sunt. Praecipue [[Mediolanum|Mediolani]] apud [[Ioannes Vicecomes|Ioannem Vicecomitem]] annis 1353-1359 vixit; postea [[Respublica Veneta]] ei domum donavit apud [[Padua]]m in vico [[Arquato]], ubi usque ad mortem habitavit. Petrarcae bibliotheca, ditissima illo tempore in Europa, in hereditatem a Republica Veneta accepta est.
28 182

recensiones