Quantum redactiones paginae "Traiectum ad Rhenum" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q803 sunt
No edit summary
Linea 4:
'''Traiectum ad Rhenum''' sive '''Ultraiectum''' ([[Batave]]: ''Utrecht'') est [[urbs]] circiter 285 000 incolarum in media [[Nederlandia]] sita. Haec urbs, a [[Traiectum ad Mosam|Traiecto ad Mosam]] distinguenda, est [[caput (urbs)|caput]] [[Traiectum ad Rhenum (provincia)|provinciae eiusdem nominis]].
 
== Historia ==
Circa annum [[40]], Romani [[castra]] prope flumen [[Rhenus|Rhenum]] condiderunt quia hoc loco Rhenum facile transire poterant. Multa castra ad [[limes|limitem]] [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] posuerunt. Per indagationem [[archaeologia|archaeologicam]] recentiorem in suburbe porta, [[navis|naves]] turrisque huius aetatis inventae sunt. [[Medium Aevum|Medio Aevo]], urbs iam erat sedes episcopi. [[Saeculum 12|Saeculo duodecimo]], multa templa erecta sunt. Aspectus civitatis antiquae etiam hodie est fere medievalis. Ecclesia cathedralis habet turrim magnam, dicta "Domtoren," 112.5 m altam, intra fines castrorum Romanorum posita. Complures [[museum|musea]] in meridionali antiquae civitatis parte inveniuntur.
 
Civitas Traiectina propter facilitatem adeundi in natione Nederlandica est sedes plurimorum institutionum. Magna canalis dictus ''Amsterdam-Rijnkanaal'' [[Amstelodamum]] et Traiectum ad Rhenum Rheno et eius estuario conectit.
 
Anno [[1636]], condita est [[Universitas Rheno-Traiectina]] seu Ultraiectina, temporibus nostris maxima Nederlandiae universitas. Anno [[1713]] hic [[Pax Traiecti ad Rhenum]] signata est, quo foedere [[Bellum de successione Hispanica]] finitum est.
 
== Incolae noti ==