Quantum redactiones paginae "Liliana Harvey" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 4:
== Vita ==
Liliana Londinii filia matris Anglicae et mercatoris Germanici Gualteri Pape, qui [[Magdeburgum|Magdeburgi]] habitabat, nata est. Cum familia initio [[Bellum Orbis Terrarum I|Belli Orbis Terrarum I]] in Germania fuit, non in Angliam revertebat. Anno [[1923]] [[Berolinum|Berolini]] testimonium maturitatis accepit atque deinde tirocinium saltationis fecit. In [[Austria]] atque [[Hungaria]] saltatrix agebat atque ab anno [[1924]] in pelliculis multis actrix fuit. Anno [[1932]] in [[Ruscisilva]]m movit et hic actrix pellicularum se praebuit, sed bonum eventum non habuit. Anno [[1935]] in Germaniam nunc a [[NSDAP|Nazistis]] regnatam revertebat. Quod pro collegis Iudaicis nitebatur, a vigilibus clandestinis custodiebatur. Anno [[1939]] in [[Francia]]m movit et in vico Juan-les-Pins apud Antipolin vivebat. Anno [[1942]] - Francia interea a Nazistis occupata erat - in [[CFA]] reversa est. Itaque magistratus Nazistarum ei anno [[1943]] civitatem Germanicam demsperunt. Anno [[1946]] in Franciam rediit et deinde etiam in Germania cantrix coram publico agebat. Sed pulmonis morbo coacta est, ut in [[Helvetia]]m in sanatorium sanitatem peteret. Anno [[1968]] [[Icterus|Ictero]] morbo laborans in Juan-les-Pins mortua est.
 
== Pelliculae selectae ==
* [[Die Drei von der Tankstelle (1930)|Die Drei von der Tankstelle]] (''Illi Tres de Staitone Benzinaria'') (1930)
 
== Nexus externi ==