Quantum redactiones paginae "Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius" differant

Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton abdit: diq:Boethius
de cynismo
Linea 22:
== Opera ==
* De consolatione Philosophiae
Nihil gravius conscripsit illis ''[[De consolatione philosophiae]]'' libris, quibus, cum in custodia esset, tractavit, quid [[Cynismus|Cynici]], [[Stoa|Stoici]], [[Academia|Academici]], [[Peripatetici]] de hac re sentirent. Maxima consolationis causa Boëthio haec esse videbatur, quod quae in hoc mundo pro bonis haberentur, vera [[bona]] non essent. Nam quod iusti saepe miseri, pravi beati essent, id Academiam secutus repudiavit, quae ut malum ipsum, ita malos homines esse posse negasset. Malevolos enim ipsos efficere, et ut quasi non essent et ut consilia sua inania redderentur, cum quicquid agerent, id sicut ceteri ad [[deus|deum]] unum illud atque verum bonum necessario referrent. Ceterum operam dedit, ut ostenderet [[libertas|libertatem]] et [[fatum]] et [[providentia (virtus)|providentiam]] inter se non repugnare. At nihil eorum, qui [[Christus|Christum]] pro deo habent, in his de consolatione libris inveniri posse admiramur. Quos qui legerit, si Boëthium Christum coluisse nesciat, multa a doctrina huius sectae abhorrere dicet.
 
[[Fasciculus:Boethius.jpeg|thumb|Lineamentum Anicii Manlii Torquati Severini Boëthii]]