Quantum redactiones paginae "David McAllister" differant

Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton addit: als:David McAllister
No edit summary
Linea 4:
 
== Origo, iuventus munusque ==
Pater eius origine [[Scotia|Scotica]] centurio exercitus [[Britannia|Britannici]] erat, qui ab anno [[1953]] [[Berolinum|Berolini]] militavit, quae urbs tum inter victores [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] divisa est. Mater magistra linguae Theodiscae et musicae fuit. Primo cum sororibus maioribus duabus Berolini vixit, anno [[1982]] familia in oppidum ''Bederkesam'' in Saxoniam Inferiorem movit. David et Theodiscam et Anglicam linguam edidiscit atque cives Britanniae ut [[Germania]]e est. Anno [[1989]] maturitatem adeptus est et deinde ipse miles conscriptus in Exercitu Germanico fuit. Ab anno [[1991]] [[Hannovera]]e iurisprudentiae studebat atque anno [[1996]] primam, [[1998]] secundam probationem accepit. Posthac causidicus laboravitoperam dedit.
 
== Familia ==
Linea 10:
 
== Cursus honorum ==
McAllister ab anno [[1988]] sodalis factionis CDU est atque annis [[1991]] - [[1994]] praeses [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] pagi Cuxhaven et annis 1996 - 2010 etiam legatus huius pagi erat. Annis [[1996]] - [[2002]] decurio oppidi Bederkesae et ab anno [[2001]] etiam magister civium hic erat. Ab anno [[1998]] legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris, ab anno [[2008]] etiam praeses factionis CDU huius terrae est. Annis [[2003]] - 2010 praeses legatorum CDU in senatus terrae fuit, deinde successor [[Christianus Wulff|Christiani Wulff]] praeses ministrorum electus est. Sed die [[20 Ianuarii]] [[2013]] electionem senatus terrae perdidit<ref>[http://www.wahlrecht.de/ergebnisse/niedersachsen.htm http://www.wahlrecht.de/ergebnisse/niedersachsen.htm]</ref> et successor eius praeses ministrorum [[Stephanus Weil]] ([[SPD]]) erit.
 
== Nexus externi ==
Linea 17:
* [http://www.mcallister.de/ David McAllister pagina interretialis]
* [http://www.stk.niedersachsen.de/live/live.php?navigation_id=1125&article_id=3272&_psmand=6 Curriculum vitae]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Praesides Ministrorum Saxoniae Inferioris}}