Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant
Content deleted Content added
Linea 7:
Domina libera de Schöneck (quod [[Lingua Latina|Latine]] angulum vel potius arcem bellam dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequivit ne Truda vulgo Trude specie [[avis]] per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum naevus vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ sive a Truda lambitus factus est. Qua re fortasse vel quod masculino parente carebat eius patre antequam ipse natus est in [[bellum|bello]] necato puer a matri Scharhartus appellatus lutulentior violentiorque homo factus est.
Noctibus iterum iterumque Scharhartus somniis turbabatur. Timebat ne mox in somno suffocaretur. Quotienscumque multo
Vetula explanavit trudam ab eo a truda lambito capi posse et captam eo parere debituram esse. Trudas enim ultima luce scissuris lucidis cameras inire et eadem scissura prima luce ex cameris exire. Si scissura quidem clausa esset trudam captum iri. Cum Scharhartus iterum nocte a truda vexatus est, quae pectora premit, et eius nitorem in camera vidit, celeriter ambulatorio operculo scissuram ad fenestram occludit. Proximo die trudam captam in umbra camerae invenit. Primum Scharharto spes areptae sunt cum puella "G'schuichl" esse videtur vel parva imbecillaque puella invenustae speciei. Sed re vera truda viribus praedita est quae naturae modum excedunt. Captiva nunc omnibus Scharharti iussis parere debet.
|